Quantum redactiones paginae "Germania" differant

404 octeti additi ,  1 year ago
→‎De rebus religiosis: tabula geographica religionum &c.
(→‎Geomorphologia: Harthici montes)
(→‎De rebus religiosis: tabula geographica religionum &c.)
 
=== De rebus religiosis ===
[[Fasciculus:Konfessionen_Deutschland_Zensus_2011.png|thumb|Maiores partes [[Ecclesia Catholica Romana|Catholicorum]], [[Protestantes|Protestantium]] et hominum sine religione.]]
Plurimi cives Germaniae cuiusdam communitatis [[religio Christiana|religiosae Christianae]] sunt. Circa 31.5 centesimae partes populi in primis in Germania occidentali et meridionali [[Ecclesia Catholica|Ecclesiae Romanae Catholicae]] sunt, 31.1 centesimae partes sunt [[protestantes|evangelicae]] ecclesiae (id est Lutheranae, reformatae, et unitae ecclesiae). Hi in primis in Germania septentrionali et orientali habitant. Post [[bellum tricennale]] enim in [[pax Westphalica|pace Westphalica]] constitutum est omnes confessionem accipere debere ducis illius terrae, qua habitarent. Id sententia celebra dictu est: "Cuius regio eius religio." Quamobrem etiam hodie in aliis terris aliae religiones sunt.
 
Circa 1.14 centesimae [[Ecclesiae Orientales|orientalium ecclesiarum]] sunt, neoapostolicae 0.46 centesimae et pauci ad ecclesias liberas, ut dicuntur, pertinent. Eorum omnium pars solum ecclesiam [[Dies Domini|die dominica]] frequentat. Fere 3.8 [[decies centena milia]] hominum anno [[2004]] diebus dominicis ecclesias catholicas visitabant, decies centena milia fidelium evangelicas.
 
Fere 31 centesimae populi nullius communitatis religiosae compartes sunt, 70 centesimae in Germania orientali, ubi olim [[Res publica Democratica Germanica]] fuit. Ibi regnantes [[atheismus|atheismum]] propagaverant. In occidentali parte Germaniae autem 80 centesimae populi cuiusdam communitatis religiosae sunt (plus in regionibus agrestibus quam in urbibus, e.g. [[Hamburgum|Hamburgi]] minus quam 50%<ref>Fowid: [https://fowid.de/meldung/deutschland-5-saekularisierte-staedte Urbes saecularizatae].</ref>).
 
Communia religiosa [[Religio Islamica|Islamica]] habent 732&nbsp;000 fidelium, qui etiam civitate Germanica utuntur.
Circa 106&thinsp;000 hominum communitatis [[Religio Iudaica|Iudaicae]] sunt. Usque a [[decennium 200|decennio decimo saeculi vigentesimi]] multi Iudaei ex [[Europa]] orientali immigrabant. Antea multi Iudaei [[Adolfus Hitler|Adolfo Hitler]] regnante necati erant.
 
Fideles communitatium Christianarum et Iudaicarum {{creanda|de|Kirchensteuer|vectigal ecclesiasticum}} solvere debent, quod ecclesia vel communitas Iudaica accipit. Haec res administratur a rei publicae magistrato e contrario morum in aliis civitatibus.
 
[[Educatio]] religiosa tum voluntaria cum ordinalis disciplina scholarum est, [[terra Foederalis Germaniae|civitatibus foederatis]] [[Brema]], [[Berolinum|Berolino]], [[Brandenburgum|Brandenburgo]] exceptis.
4 534

recensiones