Quantum redactiones paginae "Litterae gothicae" differant

Content deleted Content added
m Sigur movit paginam Abecedarium gothicum ad Litterae gothicae praeter redirectionem: Abecedarium gothicum ac litterae gothicae res distinguendae sunt.
m homonymia
Linea 1:
{{Videhom|Abecedarium gothicum}}
'''Litterae Gothicae''' in [[Aevum antiquitatis renascentis|aevo antiquitatis renascentis]] nomen litterarum [[Medium Aevum|mediaevalium]] erat ut discernerentur a litteris antiquis quae in favorem aestheticam revenerant. Germani pergebant usque ad saeculum vicesimum litteris ut dicuntur fractis et litteris gothicis uti (iuxta litteras antiquas). Non omne genus litterarum mediaevalium gothicum nuncupabatur sed genus speciale erat cum aliis sicut litterae rotundae [[Italia]]e et litterae fractae. Postea etiam litterae Schwabachenses creabantur. Saeculo undevicesimo et vicesimo nova genera litterarum mediaevalium praesertim gotharum ut dicuntur invenebantur et usurpabantur. Hodie eius generis litterae nonnumquam usurpantur in titulis diurnariorum deversoriorumque societatumque ut ita [[antiquitas]] et prisca peritia demonstretur.