Quantum redactiones paginae "Lycurgus" differant

Content deleted Content added
m use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot)
No edit summary
Linea 8:
Lycurgus praecipuos honores non potentium, sed senum esse voluit. Omnia paene magistratuum officia senes implebant. Senibus commissa erat puerorum et adolescentium tutela, custodia legum, administratio reipublicae. Nusquam tantum tribuebatur senectuti, quantum Lacedaemone. Lex enim jubebat adolescentes non solum parentes suos revereri, sed seniores quoque omnes colere. Illis de via decedebant, e sedibus assurgebant non iuvenes modo, sed viri et magistratus. Quadam die, Athenis, senex in theatrum serius venerat. Nemo in magno consessu ei locum dederat, cum forte accessit ad legatos Lacedaemonienses. Hi omnes surrexere, et sedem seni inter ipsos dederunt. Id populus plausu approbavit. Tum unus e legatis : "''Athenienses'', ait, ''sciunt ea quae recta sunt, sed facere nolunt''."<br />
Leges, quas tulerat, vitae exemplo Lycurgus confirmavit. Ipse enim iustitiae et aequitatis observantissimus semper fuit. Attamen ea quae sanxerat praedura esse civibus intelligebat. Convocat igitur reges, senatores, et populum. Eis nuntiat se Delphos proficisci ad consulendum Apollinis Pythii oraculum. Et dici :"Iurate, o cives, vos nihil de meis legibus mutaturos esse, ante quam revertar." Iuraverunt cives ; tum amicos et filium amplexus [[Creta]]m proficiscitur. Ibi voluntarius exsul vivit, et de vita decessit. Vetuit autem moriens ossua sua Spartam referri, eaque jussit in mare abjici. Sic Spartani, jurejurando obligati, leges Lycurgi per longos annos observaverunt, et civitas diutissime floruit.
== Fontes ==
 
* [[Plutarchus]], ''Vita Lycurgi''
* [[Strabo]], libro decimo [[Geographica (Strabo)|Geographicorum]] capite quarto 18-19
{{NexInt}}
* [[Historia Spartae]]