Quantum redactiones paginae "Novalis" differant

Content deleted Content added
→‎Compositiones musicae opera Novalis continentes: ''sich vornehmen'' non est ''perficere'', sed rite ''sibi proponere''.
de notionibus
Linea 6:
 
==Vita==
Domi a familiaribus Novalis educatus est secundum ideas [[pietsimuspietismus|pietismi]]. Anno 1789 discipulus gymnasii [[Islebia]]e fuit, antequam anno [[1790]] [[Iena]]e studiosus fieret. Ibi convenit [[Fridericus Schiller|Fridericum Schiller]] et philosophum [[Carolus Leonardus Reinhard|Carolum Leonardum Reinhard]]. Post diem festum Sancti Michaelis anni [[1791]] [[Lipsia]]e fuit, ubi consuetudinem contraxit cum [[Fridericus de Schlegel|Friderico Schlegel]]. Anno 1792 studuit iuribus [[Wittenberga]]e. Ad res administratorias in praxi discendas sese contulit anno 1794 ad Bad Tennstedt (in [[Thuringia]]m, in [[Circulus Unstrut-Hainich|Circulum Unstrut-Hainich]]). Apud Greußen-Grüningen ([[Circulus Kyffhäuser|Circuli Kyffhäuser]]) vidit Sophiam de Kühn (1782-1797), puellam duodecim annorum. Cuius imago longissimum tempus sub [[nimbus (ars)|nimbo]] romantico splendebat. Indagatores interim eam magis sobriam reddiderunt. Sponsalia celebrata sunt mense Martio anni 1795. Morte eius valde praecoci Novalis in intima anima maxime concussus est.
 
Auditor [[salina]]rum Leucopetram iit. Annis ab [[1797]] ad [[1799]] [[Friberga]]e studuit artibus metallicis in academia apud mineralogum inclutissimum [[Abraham Gottlob Werner]]. Sponsalia altera ibidem celebrata sunt vere anni 1800 cum Iulia, filia summi [[mina|ministae]] [[Ioannis Fridericus Gulielmus de Charpentier|Ioannis Friderici Gulielmi de Charpentier]]. Tum Novalis coronatus est princeps administratorius fodinarum Thuringiensium. Qui [[honor]] impleri non iam potuit propter aegritudinem pulmonum qua inde a [[impubes|pueritia]] laboraverat.
 
==Gravitudo artificis==