Quantum redactiones paginae "Medium aevum" differant

m
Summarium vacuum
m
{{Latinitas|-3}}
 
[[Fasciculus:Cleric-Knight-Workman.jpg|thumb|300px|Tres ordines societatis mediaevalis: "oratores", "bellatores" et "laboratores" (''Li Livres dou Sante'', saeculum XIII)]]
'''Medium aevum''' aera [[historia]]e [[Europa]]e inter [[Aevum Antiquum]] et [[Novum aevum]] fuit, id est circiter ab anno [[500]] ad annum [[1500]]. Aetas dissolutione structurarum [[Imperium Romanum|imperii Romani]] et incursione gentium germanicarum in Europam occidentalem nota est, quod novas potestates politicas efficit regione, sicut [[Regnum Francorum]]. Medio aevo traditiones rei publicae et philosophiae Romanorum, [[Germani|Germanorum]], ac [[Slavi|Slavorum]] et mores [[Religio Christiana|Christiani]] conducti erant. Societas et res publica [[Ordo (Medium Aevum)|ordinibus]] ac [[Ius feudale|iure feudali]] distributa et visione mundi Christiana formata erant.
 
== De voce ''Medium Aevum'' ==
Hominibus medii aevi tempus suum non ''Medium Aevum'' appellabatur, sed hi adhuc in aetate Romana se vivere putabant. Secundum somnium [[Nabuchodonosor]]is e [[prophetia Danielis]] de series aetatum profectus erat, cuius finis dies summi iudicii sit. Primum earum aetatum aetas [[Babylon]]is fuisset, secundum [[Historia Persiae|Persiae]], tertium [[Historia Graeca|Graeciae]] et quartum ac ultimum aetas Romanorum. Cum hodie annum [[476]] finis imperii Romanorum occidentali exsistimatur, homines aequales illorum temporum in [[Translatio imperii|translatione imperii]] ad Germanos et continuatione imperii putabant, quia finis imperii finem mundi significavisset.
 
Verbum peiorativum ''Medium Aevum'' fuit inventio [[humanista]]rum, qui aetates Graecorum ac Romanorum verebantur. Primus qui inter humanistas dixit "medium aevum" fuit Franciscus Petrarca. Cum vitam "Aetatis Antiquae" [[Aevum litterarum artiumque renatarum|aevo antiquitatis renascente]] restituere vellent, tempus de fine imperii Romanorum ad tempus suum aevum intercessum sive medium viderunt.
 
{{Aeva historica}}
== Bibliographia ==
* Eberhardus Büssem, Eberhardus et Michael Neher, (ededd.):, ''Arbeitsbuch Geschichte. Mittelalter (3. bis 16. Jahrhundert). Repetitorium.'' Editio decima. Tubinga et BasiliaTubingae 1995.
* Michael McLaughlin, "Humanist concepts of renaissance and middle ages in the tre- and quattrocento" in ''Renaissance Studies'' vol. 2 (1988) pp. 131-142
 
{{NexInt}}