Quantum redactiones paginae "Aper Calydonius" differant

m (Removing Link GA template (handled by wikidata))
== Fabula ==
Cum belua agros vastaret atque pecora necaret, nec agricolae tuti esse possent nisi intra moenia oppidi [[Calydon]]is, magna fames populo imminebat. Tum [[Meleager]], Oenei regis filius et fortissimus vir, auxilium a finitimis civitatibus petivit et magnam venationem indixit. Ex omni [[Graecia]] celeberrimi [[Heros|heroes]] convenere : [[Theseus]] et [[Pirithous]], [[Dioscuri]] [[Castor]] et [[Pollux]], [[Iason]], [[Peleus]], et [[Telamon]], filii [[Aeacus|Aeaci]], [[Nestor]] etiam tum in primis annis et [[Atalanta (mythologia)|Atalanta]] et ipse Meleager et multi alii huic venatui interfuere. Plures heroes, ob iniquitatem [[Artemis|Dianae]], sub ictibus apri perierunt. Tandem prima [[Atalanta]] beluam leviter vulnerasse dicitur ac [[Meleager]] paulo post iaculo necasse. Nondum placata [[Artemis]] discordiam inter venatores immisit, qui ita decertarunt de spoliis apri ut [[Meleager]] duos avunculos occiderit, iram matris [[Althaea]]e merens.
 
Ille aper filius esse dicebatur suis illius quam in [[Isthmus Corinthius|isthmo Corinthio]], cum Athenas iter faceret, [[Theseus]] domuerat.
 
== Descriptio Ovidii ==