Quantum redactiones paginae "Pegasus (mythologia)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 3:
'''Pegasus''', [[Graece]] Πήγασος, [[equus]] [[ala]]tus est ex [[mythologia Graeca|fabulis Graecis]] notus, [[Posidon]]is "Nigricomi"<ref>[[Hesiodus|Hesiodi]] [[Theogonia]] 278.</ref> et [[Medusa]]e filius. Cum enim [[Perseus]] Medusam decollaret, Pegasus et [[Chrysaor]] magnus ex vulnere nati sunt.<ref>[[Theogonia]] 280-281. {{Strabo}} VIII.6.21</ref>.
 
Neptunus Pegasum ad [[Bellerophon|Bellerophontem]] misit<ref>Hesiodi frg. 245.</ref>. Sunt etiam qui Bellerophontem tradant Pegasum Minerva adiuvante, [[Corinthus|Corinthi]] ad fontem Pirenem cum potaret, ad mansuetudinem domuisse. Is Pegaso equitans Chimaeram<ref>[[Theogonia]] 325; cf. etiam [[Homerus|Homeri]] [[Ilias|Iliadis]] 6.183.</ref> et [[Amazones]] vicit.<ref>[[Pindarus|Pindari]] [[Epinicia (Pindarus)|carmina Olympiaca]] 13.84 ff.</ref> Idem cum Pegaso usus in caelum equitare conaretur, praecipitatus est.<ref>[[Pindarus|Pindari]] [[Epinicia (Pindarus)|carmina Isthmica]] 7.44 ff.</ref> Pedibus Pegasi nonnulli fontes suscitati esse narrantur, in primis ''HippocrenaHippocrene'' in [[Helicon|Helicone]] [[Musae (deae)|Musis]] consecrato<ref>{{Strabo}} VIII.6.21</ref>.
 
Ita studiosorum alii in nomine Pegasi vocabulum Graecum ''πηγή'' ('fons') agnoscunt; sunt etiam alii, qui vocabulum ''πηγός'' ('concretus, firmus') reperire malint.