Quantum redactiones paginae "Pegasus (mythologia)" differant

Content deleted Content added
m Dictioni consului.
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:NAMA Epinetron Bellérophon.jpg|thumb|Bellerophon Pegaso equitans [[Chimaera]]m adgreditur.]]
 
'''Pegasus''', [[Graece]] Πήγασος, [[equus]] [[ala]]tus est ex [[mythologia Graeca|fabulis Graecis]] notus, [[Posidon]]is "Nigricomi"<ref>[[Hesiodus|Hesiodi]] [[Theogonia]] 278.</ref> et [[Medusa]]e filius. Cum enim [[Perseus]] Medusam decollaret, Pegasus et [[Chrysaor]] magnus ex vulnere nati sunt.<ref>[[Theogonia]] 280-281. {{Strabo}} VIII.6.21</ref>.
 
Neptunus Pegasum ad [[Bellerophon|Bellerophontem]] misit<ref>Hesiodi frg. 245.</ref>. Sunt etiam qui Bellerophontem tradant Pegasum Minerva adiuvante ad mansuetudinem domuisse. Is Pegaso equitans Chimaeram<ref>[[Theogonia]] 325; cf. etiam [[Homerus|Homeri]] [[Ilias|Iliadis]] 6.183.</ref> et [[Amazones]] vicit.<ref>[[Pindarus|Pindari]] [[Epinicia (Pindarus)|carmina Olympiaca]] 13.84 ff.</ref> Idem cum Pegaso usus in caelum equitare conaretur, praecipitatus est.<ref>[[Pindarus|Pindari]] [[Epinicia (Pindarus)|carmina Isthmica]] 7.44 ff.</ref> Pedibus Pegasi nonnulli fontes suscitati esse narrantur.