Quantum redactiones paginae "Pelops" differant
Content deleted Content added
No edit summary |
|||
Linea 1:
{{L1}}
In [[mythologia Graeca]] '''Pelops''' erat filius [[Tantalus|Tantali]], regis [[Lydia|Lydorum]], et [[Dione]]s, filiae [[Atlas (mythologia)|Atlantis]]. Mox in [[Graecia]]m venit ubi [[Hippodamia]]m, filiam [[Oenomaus|Oenomai]], Pisae regis in Elide, uxorem duxit. E qua multos liberos genuit, inter quos [[Atreus]] et [[Thyestes]] odio fraterno celebres fuere. Per Atreum Pelops avus [[Agamemnon]]is est, Graecorum ducis in [[Bellum Troianum|bello Troiano]]. E Pelope paeninsula quae cum reliqua [[Graecia]] [[Corinthus|isthmo Corinthiaco]] coniuncta est, nomen duxit. [[Peloponnesus]] enim vocata est, id est insula Pelopis<ref>Antea secundum [[Nicolaus Damascenus|Nicolaum Damascenum]] appellata erat Apia, deinde Pelasgia, mox Argos (libro quarto ''Historiarum'', fragmentum 23)</ref>. Inter alios filios fuere Troezen et Pittheus qui [[Troezen|Troezenem]] in [[Argolis|Argolide]] condiderunt atque ibi regnaverunt<ref>{{Strabo}} VIII.6.16</ref>
== De Tantali convivio. ==
[[Zeus]]/[[Iuppiter]] [[Tantalus|Tantalum]] filium hospitio et amicitia sua dignatus erat. Ille vero, superbia amens factus, cum deos ad cenam invitasset, eis filium Pelopem in membra caesum, postquam aeneo caccabo incoxerat, in convivio adposuit. Cupiebat scire num fraudem dei detecturi essent. Omnes autem animadvertere et carne horrentes abstinuerunt, praeter [[Demeter]]a/[[Ceres|Cererem]], quae, maerore raptae filiae occupato animo, laevum umerum Pelopis comedit. Dii puerum miserati membra rursus conglutinaverunt et Pelopi vitam reddiderunt : in vicem non iam exstantis partis, eburneum umerum collocaverunt. Ac iusserunt Tantalum aeternas et crudeles poenas in Tartaro dare.
|