Quantum redactiones paginae "Primum bellum mundanum" differant

Content deleted Content added
→‎Foederati: vexilla temporis belli
Puto inter causas et ansam (sensu Tj
Linea 110:
Quae consociationes et commutatae sunt et creverunt, cum aliae [[civitas sui iuris|civitates]] [[bellum]] committerent. Ad extremum plus quam 70 [[millio]]nes militum, inter quos 60 milliones [[Europaei|Europaeorum]], ad [[arma]] convocati sunt in unum ex maximis bellis umquam gestis.<ref>Bade & Brown 2003:167–168; Keegan 1988:8.</ref> Plus quam 9 [[millio]]nes pugnatorum interfecti sunt. Tam multa caedes facta est propter quod novae [[technologia|artes]] nova [[arma]], sicut [[arma chemica]] a militibus Germaniae, et quidem exitiosiora produxerant, cum pares tutelae, mobilitatis, [[medicina]]e emendationes deessent. Primum bellum mundanum tam cruenta caede commissum est, ut quattuor tantum bella umquam gesta etiam plures occisos numerarent; quo factum est ut variae mutationes [[societas humana|politicae]], nec non [[res novae]] in multis civitatibus belli excidio adfectis initium caperent.
Multas ob causas coepit bellum. Quarum una et quidem diutina fuit [[imperialismus|imperii amplificandi studium]], quod praepotentibus inerat civitatibus Europaeis: [[Imperium Germanicum|Imperio Germanico]], [[Imperium Austro-Hungaricum|Imperio Austro-Hungarico]], [[Italia]]e, [[Imperium Ottomanicum|Imperio Ottomanico]], [[Imperium Russicum|Imperio Russico]], [[Imperium Britannicum|Imperio Britannico]], [[Francia|Reipublicae Francicae]]. Sed ea ipsa causaansa belli, qua omnes fere ut causa quasi iucunda utebantur, fuit quod [[Franciscus Ferdinandus (archidux Austriae)|Franciscus Ferdinandus]], [[archidux]] [[Austria]]e heresque [[Imperium Austro-Hungaricum|Austro-Hungariae]], a [[Gabriel Princip|Gabriele Princip]], [[Iugoslavismus|nationalista Iugoslavico]], [[insidiae Seraiensis|insidiis factis]] [[Seraium|Seraii]], in [[Bosnia et Herzegovina]], die [[28 Iunii]] [[1914]] occisus erat. Quo facto, haec [[discrimen mensis Iulii|conflictatio]] quasi per causarum concatenationem exarsit, cum foedera prioribus facta decenniis invocata essent. Austro-Hungaria, [[ultimatum|ultimato]] edicto<ref>Djokic 2003:24; Taylor 1998:80–93.</ref> [[Serbia]]e bellum indixit. Itaque imperia praepotentia bellis invicem indictis intra unum mensem proelia faciebant, quae per [[colonia]]s imperiorum circum orbem terrarum mox extendebantur.
Die [[28 Iulii]], Austro-Hungaria Serbiae,<ref>Evans 2004:12; Martel 2003:xii.</ref> Germania [[Belgium|Belgio]], [[Luxemburgum|Luxemburgo]] [[Francia]]eque, ac Russia Germaniae bellum intulerunt. Itinere [[Lutetia]]m Germanorum represso fossisque sclopetariis ductis [[Europa Occidentalis|frons occidentalis]] facta est, in qua [[bellum stativum|stativum]] et [[bellum exhaustivum|exhaustivum]] bellum diu gestum est. In [[Europa Orientalis|orientali]] autem fronte exercitus Russicus cum copiis Austro-Hungaricis prospere pugnavit, sed cum [[Borussia Orientalis|Borussiam Orientalem]] invadere contenderet, a Germanis arctus est. Postquam [[Imperium Ottomanicum]] anno [[1914]] bellum suscepit, apertae sunt frontes in oriente. Deinde Italia et Bulgaria anno [[1915]], denique [[Romania]] anno [[1916]] ad bellum consurrexerunt. Imperium Russicum mense Martio 1917 conlapsum est, et Russia post [[res novae Octobres|res novas Octobres]] eodem anno bellum deposuit. Anno [[1918]] Germani [[incursus vernalis (1918)|incursu]] in frontem occidentalem facto a Foederatis impetibus prosperis repulsi sunt. Etiam copiae [[Civitates Foederatae Americae]] fossas sclopetarias intrare coeperunt. Itaque Germania, quae tunc cives suos seditiosos inpugnabat, indutias die [[11 Novembris]] [[1918]] iniit. Foederati tandem victores bellum confecerunt.