Quantum redactiones paginae "Oenomaus" differant

Content deleted Content added
Fixed typo
Tags: Recensio mobilis Recensio e pagina mobili facta iOS app edit
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Oinomaus and Myrtilus.jpg|thumb|Oenomaus et Myrtilus in curru]]
'''Oenomaus''' (Οἰνόμαος) in [[mythologia Graeca]] fuit [[Mars|Martis]] filius, [[Elis|Elidis]] et [[Pisa]]e Rexrex, atque [[Hippodamia]]e pater; qui, cum ex [[oraculum|oraculo]] se a genero interfectum iri didicisset, et filia tamen a multis [[procus|procis]] ob formae praestantiam ambiretur; [[currus|curule]] certamen procis proposuit, eâ lege, ut filia victori in matrimonium cederet, victus mortem subiret. (Inde "Pisaeique tori legem", dixit [[Nemesianus]].) Tredecim igitur petitoribus iam victis et occisis, [[Pelops]] [[Tantalus|Tantali]] filius amore puellae captus, [[Myrtilus|Myrtilum]] [[auriga]]m pretiô corrupit, ut [[axis|axes]] infirmos et fragiles currui subiungeret. Quô factô Oenomaus una cum curru corruit, membrisque omnibus e ruinâ collisis, iamque morti vicinus, Pelopem precatus est, ut vicem suam ulcisceretur. Quare, cum Myrtilus pactum sibi perfidiae praemium a Pelope contumeliosius exigeret, ab eo in mare praecipitatus est; eôque modô et puellâ et regnô potitus Pelops, totam [[paeninsula|chersonesum]] de suo nomine Peloponnesum appellavit.
 
[[Hyginus mythographus]] haec de Oenomao refert: