Quantum redactiones paginae "Ovarium (botanice)" differant

Content deleted Content added
EmausBot (disputatio | conlationes)
m Bot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:Q148515 sunt
m Nexus
 
Linea 1:
[[Fasciculus:Femalesquash3747.JPG|thumb|Sectio longitudinalis floris feminei [[cucurbita]]e [[pistillum]] ([[ovarium]] + [[stylus (botanice)|stylus]] + [[stigma]]), ovula, et petala monstrat. Petala et [[sepalum|sepala]] supra ovarium sunt; talis flos ovarium inferius habere, vel flos epigynicus dicitur.]]
[[Fasciculus:Ovary (botany) (255 30) Tulip; cross-section.jpg|thumb|Transversa ovarii [[tulipa]]e sectio.]]
'''Ovarium''' in [[angiospermae|plantis florentibus]] est pars organi reproductivi [[femina (sexus)|feminei]] [[flos|floris]] vel [[gynoecium|gynoecii]]. Quod praesertim est pars [[pistillum|pistilli]], quod [[ovulum|ovula]] tenet et supra aut infra locum situm est ubi basis [[petalum|petalorum]] et [[sepalum|sepalorum]] coniunguntur. Pistillum in uno vel nonnullis [[carpellum|carpellis]] fusis (dicarpellis aut tricarpelis) consistit, et ovarium ergo partem unius carpelli vel partes nonnullorum carpellorum fusorum continere potest. Supra ovarium est [[stylus (botanice)|stylus]] et [[stigma]], ubi [[pollen]] captum [[germinatio|germinat]] et per stylum deorsum ad ovarium crescit, quoque [[granum pollenis|grano pollenis]] unum ovulum [[fertilizatio|fertilizante]]. Nonnullis floribus a [[ventus|vento]] pollinatis sunt ovaria mutata et multum imminuta.