Quantum redactiones paginae "Halucinatio" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 27:
Errores oculorum sunt halucinationes visuales et illusiones visuales, quae in consuetudine clinica difficulter inter se distinguuntur,<ref>Ffytche 2004.</ref> quamquam [[notio (philosophia)|conceptualiter]] facilius definiri possunt. Halucinationes et illusiones involuntarie accidunt nec praedici possunt, sed illae sine stimulo externo fiunt, cum in his stimulus externus perperam intellegatur. Ab his insuper separandae imaginationes visuales, quae semper voluntariae sunt.
 
[[Fasciculus:Planche XXII. Attitudes Passionnelles. Extase. Wellcome L0076917.jpg|thumb|250px|'''Visio.''' (Photographema curandae cuiusdam in valetudinario [[Salpêtrière]] anno [[1876]] captum.)]]
Apud antiquos multi errores visuales renuntiantur, sed, utrum de halucinatione an de illusione aliave imaginatione agatur, saepe ambiguum est. In [[fabula ficta|fabulis]] halucinationes semper insaniae temporali copulantur,<ref>Harris 2013: 294.</ref> in veritate autem non semper de psychosi agi videtur. Notum est enim hoc eventum ab [[Herodotus|Herodoto]] narratum:<ref>''[[Historiae (Herodotus)|Hist.]]'' 6.105.</ref> Nam [[Phidippides|Phidippidi]] praeconi circa [[Parthenius (mons)|Parthenium montem]] currenti incidisse [[Pan]]a, qui eum iuberet ab Atheniensibus interrogare, cur Pana negligerent deo illis benevolum. Nihil est quo Phidippides in psychosi fuisse demonstretur. E contra in [[Pseudo-Aristoteles|Pseudo-Aristotelis]] libro ''[[De mirabilibus auscultationibus]]'' (§ 31) de quodam narratur [[Abydus (Hellespontus)|Abydeno]], qui in theatro vacuo, tamquam histriones agentes spectaret, multos dies admiratione adfectus adplauderet. Hic certe de insania agebatur: mente recepta suavius se nunquam atque eo tempore vixisse.
 
[[Cultura|Mores et consuetudo]] antiquos adduxisse videntur, ut saepius ac magis quam hodie apparentias deorum haberent, sed non est, cur causas halucinationum genere ipso non stetisse credatis. Halucinationes visuales, quamquam animum sollicitant perturbantque, non necessario insaniam indicant. Nam satis constat homines corpore aegrotantes aut [[droga|drogis]] inretitos non numquam halucinationibus vexari. [[Oliverus Sacks]], [[neurologia|neurologus]] [[Britannia|Britannico]]-[[CFA|Americanus]], de quadam narrat muliere, cui aliquot hebdomadibus post sectionem parvam cerebri apparuerunt visiones [[Kermit]] ranunculi, quamquam ea figura ad illam nihil attineret. Quam visionem paulatim decrescentem Sacks indicio sanationis esse dixit.
 
== Notae ==
Line 48 ⟶ 51:
* Nolen-Hoeksema, Susan (2014) ''Abnormal Psychology''. Editio sexta, McGraw-Hill.
* Ozsarac M.; Aksay, E.; Kiyan, S.; Unek, O.; & Gulec, F. F. (2012) De novo cerebral arteriovenous malformation: Pink Floyd's song "Brick in the Wall" as a warning sign. ''Journal of Emergency Medicine'' 43: e17–20.
* Sacks, Oliver (2009) [https://www.ted.com/talks/oliver_sacks_what_hallucination_reveals_about_our_minds?referrer=playlist-the_most_transformative_ted_talks What hallucination reveals about our minds]. ''TED Talk''.
* Sacks, Oliver (2013) ''Hallucinations.'' Vintage.
* Walde, Alois & Hofmann, J. B. (1938/2008<sup>6</sup>) ''Lateinisches etymologisches Wörterbuch'', I: A – L. Winter.