Quantum redactiones paginae "Statio ferriviaria Haydarpaşa" differant

m
 
{{Pagina non annexa}}
[[FileFasciculus:Haydarpasa_1470090_Nevit.JPG|thumb|Haydarpaşa statione ferriviaria]]
 
'''Haydarpaşa''' ([[Turcice]]: ''Haydarpaşa garı'') est statio ferriviaria terminalis in [[Constantinopolis|Constantinopoli]], cuius ferriviae ad Asiam duxerunt. ''Ayrılık ceşmesi'' statione per [[Marmaray]] tramina anno 2013 aperta Haydarpaşa statio per omnia tramina clusa et ferriviae sublatae sunt. Statio terminalis iacet in [[Bosporus|Bospori]] litore asiatico, et est iuncta ad Haydarpaşa portum, ut homines, vectores mercesque navibus in Europam aut traminibus in Asiam transportari possent.
 
[[FileFasciculus:Haydarpaşa Terminal and Seraglio Point at the back, İstanbul.JPG|thumb|Haydarpaşa in litore asiatico sita est, litus europaeum trans Bosporum in remotis conspicitur.]]
 
Statione clusa controversia gravis exstitit, quem ad finem Haydarpaşa dehinc utatur. Ut [[emporium|aedificium mercatorium]], [[deversorium]] aut museum fiat, perdiu disputatum est. Populus vendendo stationis vehementer resistit. Interim tramina laesa Haydarpaşa statione depostita sunt. Anno 2018 omnia talia ad stationem pertinentia consilia dimissa sunt, autumno 2019 Haydarpaşa stationem ad tramina reaperturam esse constitutum est.
 
== Historia ==
=== Imperium ottomanicum (1872—1922) ===
Caput [[imperium Ottomanicum|imperii ottomanici]] Constantinopolis fuit magni momenti ad orbis terrarum economiam, sed usque ad annum 1871 ferriviae urbe abfuerunt. Qua de causa [[sultan]] ottomanicus [[Abdülaziz]] ab Haydarpaşa in [[Nicomedia|Nicomediam]]m ferrivias construi iussit. Haydarpaşa statio ferriviaria anno 1872 aperta est, anno 1888 [[societas ferriviaria Anatolica|societati ferriviariae anatolicae]] statio ferriviaria Haydarpasa ferriviaeque anatolicae tuendae commissae sunt. Quod statio ferriviaria apud Bosporum collocata est, mercibus traminibus apportatis in naves oneratae esse potuerunt. Ab anno 1890 et homines tramininibus cottidianis primo solum in Nicomediam, ab anno 1892 etiam in [[Ancyra|Ancyram]]m pervenire poterunt.
[[FileFasciculus:Haydarpasa-1070032_1070097a.jpg|thumb|Atrium anno 2008.]]
Traminibus multis Haydarpasam inde frequentantibus aedificium novum antecedenti ampliusque necesse fuit. Societas ferriviaria anatolica mandavit architectis theodiscis Otto Ritter et Helmut Conu, ut aedificium novum construant. Anno 1906 consilia designata exsequi inceperunt. Fabri theodisci italicique Haydarpaşa stationem castello similis in forma [[neoclassicismus|neoclassica]] construebant, aedificium anno 1909 perfectum est.
 
=== Respublica Turciae (1922—usque adhuc) ===
Imperio ottomanico [[bellum mundanum primum|bello orbis terrarum primo]] superato, Haydarpaşa statio ab [[Imperium Britannicum|Imperio Britannico]] occupata est. Cum autem anno 1923 [[Turcia|respublica Turciae]] exclamata est, Imperium Britannicum praesidia sua ex Constantinopoli deducit. Abhinc societas ferriviaria respublicae Turciae administrationem stationis et ferriviarum suscepit. Nonnulli ferriviae novae iunctae sunt: Ferriviis nove constructis tramina velocia ab anno 1927 in Ancyram (''Anatolian Express''), ab anno 1938 in urbem [[Kars]], ab anno 1940 in Bagdatum (''[[Taurus Express]]''), ab anno 1965 in [[Teheranum]], ab anno 1969 in urbem [[Gebze]] venire potebant.
 
Anno 2010 tecta, dum reparabantur, ignem comprehenderunt. Neglegentiae causa homines tres in carcerem coniecti sunt.
 
=== Marmaray ===
Quoniam pro traminibus inter Ancyra Constantinopolique et pro Marmaray tramine, quod subter Bosporum litus europeum asiaticumque coniungeat, ferrivias novas deponendas esse decretum est, Haydarpaşa statio anno 2012 partim clusa est - tramina, quorum finis a Constantinopoli longe abest, e stationem non iam exeunt. Anno 2013 etiam tramen ultimum, quod in [[Pendik]], Constantinopolis suburbium, currebat, inhibitum est. Quamquam Haydarpaşam plus quam 30 menses claudituram esse negatum est, usque ad annum 2019 nondum re-aperta est.
 
== Inquisitio archaeologica ==
Dum Haydarpaşa statio anno 2018 restituebatur, ruinae ad oppidum [[Constantinopolis mediaevalis|byzantinum]] pertinetes inventae sunt.
Moenia, fons, ex qua aqua per canales adducta se ad diem praesentem effundit, forax et etiam multa sepulcra effossa sunt, in quorum uno [[sceletus]] intactus iacuit.
Praeterea inventi sunt circa 2000 nummi aurei et argentei, quorum nonulli in saeculis 6 et 7 [[Iustinianus I|capite Iustiniani I]] vel [[Constantinus II|Constantini II]] signati sunt.
 
201 868

recensiones