Quantum redactiones paginae "Alexander Puškin" differant

Content deleted Content added
Linea 5:
 
== Vita et opera Alexandri Puškin ==
Alexander Sergii filius Puškin natus est [[Moscua]]e [[26 Maii]] ([[6 Iunii]] [[Calendarium Gregorianum|Calendarii Gregoriani]]) anno [[1799]] in [[familia]]m nobilem. Iam in [[infans|infantia]] versus primos fecit. Proavus eius fuit [[Abraham Hannibal]], princeps [[africa]]nus a [[Turcae|Turcis]] captus et rege Franciae redditus, qui postea amicus [[Petrus Magnus|Petri Magni]] [[centurio]]que exerciti russici factus est.
 
Ab anno [[1811]] ad annum [[1817]] Puškin in [[Lycaeum (Tzarskoe Selo)|Lycaeo]] in [[oppidum|oppido]] [[Tzarskoe Selo]] (Russice Царское Село, nunc ex poeta ''[[Puškin (urbs)|Puškin]]'' appellato) prope [[Petropolis|Petropolim]] studebat. Tempore studii eo loco nonnulla creavit [[poema]]ta perfecta, inter quae ''Memoriae in Tzarskoe Selo'' («Воспоминания в Царском Селе», [[1814]]), ''Oppidulum'' («Городок», [[1815]]), ''Licinio'' («Лицинию», 1815), ''Rosa'' («Роза», 1815). Certi poetae famosi Russici animum ad eum adverterunt.<!--?--> Puškin in circulo litterario, [[nomen proprium|nomine]] ''Arsamas'' («Арзамас», Petropoli annis [[1815]]–[[1818]] exsistebat) interfuit, qui reformationem [[lingua Russica|linguae Russicae]] litterariae (e.g., congressionem cum lingua vernaculari) sustinebat.