Quantum redactiones paginae "Halucinatio" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 16:
Si quis [[halucinatio auditoria|halucinatione auditoria]] sive ''paracusia'' vexetur, ei eaedem [[cortex cerebri|corticis cerebri]] stimulabuntur partes, quae vero sono audito excitabuntur. Quae cum ita sint, negari non potest eum verum sonum audisse. Apud antiquos halucinationes auditoriae ab aliquo deo emissae esse credebantur, sicut [[vox]] interna a daemonio emissa [[Socrates|Socrati]].<ref>[[Plato|Plt.]] ''[[Apologia Socratis (Plato)|Apol.]]'' 31d; [[Xenophon (scriptor)|Xen.]] ''[[Apologia Socratis (Xenophon)|Apol.]]'' 12. Harris 2013: 296-297.</ref> [[Plutarchus]] de quodam Thamo narrat,<ref>''[[Moralia (Plutarchus)|Mor.]]'' 419b-d [= ''[[De defectu oraculorum]]'' 17]. Harris 2013: 300.</ref> qui navem mercatoriam a Graecia Italiam versus gubernabat. Cum prope [[Paxi|Paxos]] ventum est, ex insula audita est vox Thamum vocans. Primum nihil respondit, nihil iterum vocanti. Tertium autem maiore voce vocator "Ubi contra Palodes perveneris," inquit, "[[Pan (deus)|Pan]]a magnum nuntia mortuum esse!" Mox deinde Thamus, dum contra [[Pelodes|Palodes]] navigat, terram prospiciens vocemque tollens "Pan magnus", inquit, "mortuus est!" E vestigio multorum lamentatio repercussa est. Narratio [[Plutarchus|Plutarchi]] in animum inducit non solum Thamum sed etiam alios quoque navigantes hanc vocem iubentem audisse.<ref>De hoc loco scripsit Borgeaud 1983.</ref> Sed forsitan Plutarchus audientiam Thami confuderit cum eo, quod Thamus audisse se dixerit et ceteri rumore acceperint, nam ex definitione constat halucinationem unius tantum hominis esse.
 
Halucinationes auditoriae omnium creberrimae sunt.<ref>Nolen-Hoeksema 2014: 283.</ref> In simplices et iunctas dividi solent. In simplicibus nihil nisi murmura et susurrus aliique eiusmodi soni audiuntur. Nam parentes saepe infantem plorare audiunt. Saepe in [[tinnitus|tinnitu]] de halucinatione auditoria simplici agitur, quamquam qui tinnitum pulsantem experitur re vera sanguinem in venis prope aures profluentem audit. Cum enim stimulus auditoria hic adsit, de halucinatione loqui non licet. Iunctae autem halucinationes sunt voces intellegibiles modo benevolae consolatoriaeque, modo infestae minacesque, modo iubentes monentesve. Interdum etiam modi musici audiuntur.<ref>Berrios 1990; Mahendran 2007.</ref> Halucinans saepe nomen suum pronuntiari audit.<ref>Chaudhury 2010: 5.</ref> Documentum mirabile halucinationis communiter perceptae anno [[2015]] in multis actis diurnis reportatum est.<ref>Sicut in [https://edition.cnn.com/2015/03/09/us/utah-baby-alive-submerged-car/ [[CNN]] (10 Mart. 2015): Vox mirabilis].</ref> Nam mulier 25 annorum [[heroinum|heroino]] aliisque drogis attonita in autocineto cum filiola 18 mensium in [[Spanish Fork (Uta)|Spanish Fork]] fluvium Utensem[[Uta]]hensem delapsa est.<ref>[https://www.dailymail.co.uk/news/article-3324784/Mother-crashed-icy-river-died-toddler-miraculously-pulled-car-high-cocktail-prescription-drugs.html Daily Mail (18 Nov. 2015}].</ref> Servatores, cum iam paene desperati autocinetum convertere conarentur, ex vehiculo implorationem "Subveni mihi!" audiebant animum augentem, et vehiculo feliciter converso matrem mortuam et puellulam semianimem reppererunt. Nisi halucinatio erat, quis hunc clamorem adulta voce misit?
 
[[Fasciculus:070žžžžžžž.jpg|thumb|left|Voces perturbatrices]]
Linea 23:
 
Modi musici in iunctis halucinationibus aliquando audiuntur, et quidem multis ex causis consequi possunt, sicut deformitate arterio-venosa aut [[syndrome Caroli Bonnet]].<ref>Ozsarac & al. 2012.</ref>
 
=== De erroribus oculorum ===
Errores oculorum sunt halucinationes visuales et illusiones visuales, quae in consuetudine clinica difficulter inter se distinguuntur,<ref>Ffytche 2004.</ref> quamquam [[notio (philosophia)|conceptualiter]] facilius definiri possunt. Halucinationes et illusiones involuntarie accidunt nec praedici possunt, sed illae sine stimulo externo fiunt, cum in his stimulus externus perperam intellegatur. Ab his insuper separandae imaginationes visuales, quae semper voluntariae sunt.
 
Apud antiquos multi errores visuales renuntiantur, sed, utrum de halucinatione an de illusione aliave imaginatione agatur, saepe ambiguum est. In [[fabula ficta|fabulis]] halucinationes semper insaniae temporali copulantur,<ref>Harris 2013: 294.</ref> in veritate autem non semper de psychosi agi videtur. Notum est enim hoc eventum ab [[Herodotus|Herodoto]] narratum:<ref>''[[Historiae (Herodotus)|Hist.]]'' 6.105.</ref> Nam [[Phidippides|Phidippidi]] praeconi circa [[Parthenius (mons)|Parthenium montem]] currenti incidisse [[Pan]]a, qui eum iuberet ab Atheniensibus interrogare, cur Pana negligerent deo illis benevolum. Nihil est quo Phidippides in psychosi fuisse demonstretur. E contra in [[Pseudo-Aristoteles|Pseudo-Aristotelis]] libro ''[[De mirabilibus auscultationibus]]'' (§ 31) de quodam narratur [[Abydus (Hellespontus)|Abydeno]], qui in theatro vacuo, tamquam histriones agentes spectaret, multos dies admiratione adfectus adplauderet. Hic certe de insania agebatur: mente recepta suavius se nunquam atque eo tempore vixisse.
 
== Notae ==
Line 37 ⟶ 42:
* Gnizio, F. P. (1977-1979) Il demone di Socrate e il suo messaggio. ''Annali del Liceo classico G. Garibaldi di Palermo'' 14-16: 291-313.
* Grimby, A. (1998) Hallucinations Following the Loss of a Spouse: Common nad Normal Events among the Elderly. ''Journal of Geropsychology'' 4: 65-74.
* Harris, William V. (2013) Greek and Roman hallucinations. ''Mental disorders in the classical world'', 286-306, ed. Harris, William V. Brill.
* Herman, G. (2011) Greek Epiphanies and Sensed Presence. ''Historia'' 60: 127-157.
* Johnson, F. H. (1978) ''The anatomy of hallucinations.'' Nelson-Hall Co.
* Mahendran, R. (2007) The psychopathology of musical hallucinations. ''Singapore Medical Journal'' 48(2):e68-70.