Quantum redactiones paginae "Domus Sanctae Marthae" differant

Summarium vacuum
[[Fasciculus:Domus Sanctae Marthae from the Dome of St. Peter's.jpg|thumb|Despectus in Domum Sanctae Marthae e [[tholus|tholo]] [[Basilica Vaticana|Basilicae Vaticanae]].]]
[[Fasciculus:Италия - panoramio (19).jpg|thumb|direita|upright=1.4|Alius despectus in Domum Sanctae Marthae e tholo Basilicae Vaticanae.]]
[[Fasciculus:Papa Francesco entra nella Domus Sanctae Marthae.JPG|thumb|Franciscus papa Domum Sanctae Marthae ingreditur.]]
[[Fasciculus:Pope Francis with Cristina Fernandez de Kirchner 5.jpg|thumb|direita|upright=1.4|Praeses [[Argentina|Argentinensium]] [[Christina Kirchner]] Franciscum papam in Domo Sanctae Marthae salutat.]]
'''Domus Sanctae Marthae''' est [[aedificium]] in [[Civitas Vaticana|Civitate Vaticana]] situm [[1996|anno 1996]] perfectum, quod hominibus qui negotia habeant cum [[Sancta Sedes|Sancta Sede]] hospitium praebet et praecipue est habitaculum in quo [[Cardinalis|cardinales]] electores inter [[Conclave|conclavia]], iuxta [[Constitutio Apostolica|Constitutionem Apostolicam]] [[Universi Dominici gregis]] a [[papa]] [[Ioannes Paulus II|Ioanne Paulo II]] anno 1996 promulgatam, hospitantur. Domus Sanctae Marthae in eodem loco erecta est in quo [[1891|anno 1891]] ''Pontificium Hospitium Sanctae Marthae'' [[Leo XIII|Leone XIII papa]] iubente aedificatum erat. Nunc est etiam [[Franciscus (papa)|Francisci papae]] habitatio, cum ipse [[Papa|Romanus pontifex]] Franciscus, brevi post electionem suam ad summum pontificatum [[2013|anno 2013]] factam, [[Diaeta (aedificium)|diaetam]] papalem in [[Palatium Apostolicum|Palatio Apostolico]] positam habitare recusaverit.
 
1 757

recensiones