Quantum redactiones paginae "Disputatio:Mandragora" differant

Summarium vacuum
Apud Plinium (Nat. hist. 25.147) legimus accusativum ''Mandragoran''. Num nominativo ''Mandragoras'' utendum sit? - Ceterum l. c. etiam de nomine alio ''Circaeum'' dicitur (ergo. planta Circae, planta magica); sed nescio, utrum usus tantum poeticus sit.--[[Usor:Bavarese|Bavarese]] ([[Disputatio Usoris:Bavarese|disputatio]]) 18:00, 10 Martii 2019 (UTC)
:Mos noster in paginis taxinomicis est formâ a biologis acceptâ utere, etiamsi a scriptura classica differt. Sed aliam paginam certe creare possumus, in quo mandragoras sensu latiore tractetur (cf. [[en:Mandragora (genus)]], [[en:Mandrake]]; etiam apud nos [[Felis (genus)]] et [[Feles]]). [[Usor:Lesgles|Lesgles]] ([[Disputatio Usoris:Lesgles|disputatio]]) 14:19, 13 Martii 2019 (UTC)
:Consentio. Plinius re vera "mandragoras" (masc.) habet, verbum titulo paginae non scientificae idoneum, botanistae autem recentiores "mandragora" (fem.), verbum titulo paginae de genere biologico inevitabile. Ergo duas paginas nominibus una littera distinctas habere possumus ... si utilis sit. An re vera "mandragoras" Circae a "mandragora" botanicorum differt? In dubio sum. [[Usor:Andrew Dalby|Andrew Dalby]] ([[Disputatio Usoris:Andrew Dalby|disputatio]]) 14:43, 13 Martii 2019 (UTC)