Quantum redactiones paginae "Dallasium" differant

Content deleted Content added
Linea 7:
Populus [[Caddo]] olim eas terras tenebat, quas saeculo XVI in [[viceregnum Novae Hispaniae]] Hispanicum atque ab anno [[1821]] in provincia [[Coahuila et Texia]] civitatis [[Mexicum|Mexicanae]] denuo liberae. Mox autem anno [[1836]] [[Texia (res publica)|Texia]] ipsa civitas libera proclamata est. Sub quo regimine Dallasium ab [[Ioannes Neely Bryan|Ioanne Neely Bryan]] anno [[1841]] conditum est eo loco ubi via vetus, quam ''[[Preston Trail]]'' Anglice appellabatur, indigenis necnon migrantibus Europaeis cognita, [[flumen Trinitatis (Texia)|flumen Trinitatis]] pervadebat. Ratio autem, qua nomine ''Dallas'' nuncupaverit, nascitur.
 
Texia in [[Civitates Foederatae Americae|Civitatibus Foederatis]] anno [[1845]] incorporata, Dallasium adiuxta nexum viarum frequentatarum quae ad meridiem et occidentem tendebant, atque ab anno [[1873]] adprope intersectionem ferriviarum ''[[Houston and Texas Central Railroad]]'' et ''[[Texas and Pacific Railway]]'' positum citius crescebat. Iam anno [[1871]] ad dignitatem urbis elevatum est. Fuit iam saeculo XIX exeunte emporium tam Texiae quam civitatum circumiacentium praecipuum, [[linum xylinum|xylina]], [[medicamentum|medicamenta]], [[potio fortis|potiones fortes]], libros, [[ornamentum|ornamenta]] venditans. In hac urbe anno [[1907]] societas tabernaria [[Neiman Marcus]] condita est. Anno [[1930]] iuxta [[Kilgore (Texia)|Kilgore]], a Dallasio fere 100 chm. distantem, petroleum repertum est, e qua inventione nova industria Dallasii mox crevit.
 
Die [[22 Novembris]] [[1963]] Dallasii [[Ioannes F. Kennedy]] [[praeses Civitatum Foederatarum|praeses]] [[Civitates Foederatae|Civitatum Foederatarum]] ictu pyrobolico necatus est.