Quantum redactiones paginae "Halucinatio" differant

Content deleted Content added
Disposui.
No edit summary
Linea 16:
Halucinationes auditoriae omnium creberrimae sunt.<ref>Nolen-Hoeksema 2014: 283.</ref> In simplices et iunctas dividi solent. In simplicibus nihil nisi murmura et susurrus aliique eiusmodi soni audiuntur. Nam parentes saepe infantem plorare audiunt. Saepe in [[tinnitus|tinnitu]] de halucinatione auditoria simplici agitur, quamquam qui tinnitum pulsantem experitur re vera sanguinem in venis prope aures profluentem audit. Cum enim stimulus auditoria hic adsit, de halucinatione loqui non licet. Iunctae autem halucinationes sunt voces intellegibiles modo benevolae consolatoriaeque, modo infestae minacesque, modo iubentes monentesve. Interdum etiam modi musici audiuntur.<ref>Berrios 1990; Mahendran 2007.</ref> Halucinans saepe nomen suum pronuntiari audit.<ref>Chaudhury 2010: 5.</ref> Documentum mirabile halucinationis communiter perceptae anno [[2015]] in multis actis diurnis reportatum est.<ref>Sicut in [https://edition.cnn.com/2015/03/09/us/utah-baby-alive-submerged-car/ [[CNN]] (10 Mart. 2015): Vox mirabilis].</ref> Nam mulier 25 annorum [[heroinum|heroino]] aliisque drogis attonita in autocineto cum filiola 18 mensium in [[Spanish Fork (Uta)|Spanish Fork]] fluvium Utensem delapsa est.<ref>[https://www.dailymail.co.uk/news/article-3324784/Mother-crashed-icy-river-died-toddler-miraculously-pulled-car-high-cocktail-prescription-drugs.html Daily Mail (18 Nov. 2015}].</ref> Servatores, cum iam paene desperati autocinetum convertere conarentur, ex vehiculo implorationem "Subveni mihi!" audiebant animum augentem, et vehiculo feliciter converso matrem mortuam et puellulam semianimem reppererunt. Nisi halucinatio erat, quis hunc clamorem adulta voce misit?
 
[[Fasciculus:070žžžžžžž.jpg|thumb|left|Voces perturbatrices]]
 
Halucinationes auditoriae [[verbum (generale)|verbales]] psychosi copulari solent, praesertim apud populos occidentales. Sed voces quae audiuntur, praesertim si benignae sunt, per se aegritudinem animi non indicant, sicut in [[epilepsia lobi temporalis]].<ref>Engmann & Reuter 2009.</ref> Etiam psychosis brevi praeterire potest, et psychosi adfectus ipse se halucinari intellegit. Saepe tamen status psychoticus insaniam indicat, praesertim si voces infestae minacesque sunt. Si voces inimicae tamquam intra caput generantur, saepius de [[perturbatio identitatis|perturbatione identiatis]] agitur. Sin autem voces perturbantes et iubentes alicunde extra hominem missae esse videantur, potius [[schizophrenia]]m suspicari poterimus, quamquam prae symptomatum similitudine difficile est perturbationem identitatis a schizophrenia internoscere.
 
Modi musici in iunctis halucinationibus aliquando audiuntur, et quidem multis ex causis consequi possunt, sicut deformitate arterio-venosa aut [[syndrome Caroli Bonnet]].<ref>Ozsarac & al. 2012.</ref>
 
== Notae ==
Line 26 ⟶ 31:
* Borgeaud, P. (1983) The Death of the Great Pan: the Problem of Interpretation. ''History of Religions'' 22: 254-283.
* Chaudhury, Suprakash (2010) Hallucinations: Clinical aspects and management. ''Industrial Psychiatry Journal'' 19: 5–12.
* Engmann, Birk & Reuter, Mike (2009) Spontaneous perception of melodies – hallucination or epilepsy? ''Nervenheilkunde'' 28: 217-221.
* Gnizio, F. P. (1977-1979) Il demone di Socrate e il suo messaggio. ''Annali del Liceo classico G. Garibaldi di Palermo'' 14-16: 291-313.
* Grimby, A. (1998) Hallucinations Following the Loss of a Spouse: Common nad Normal Events among the Elderly. ''Journal of Geropsychology'' 4: 65-74.
Line 32 ⟶ 38:
* Mahendran, R. (2007) The psychopathology of musical hallucinations. ''Singapore Medical Journal'' 48(2):e68-70.
* Nolen-Hoeksema, Susan (2014) ''Abnormal Psychology''. Editio sexta, McGraw-Hill.
* Ozsarac M.; Aksay, E.; Kiyan, S.; Unek, O.; & Gulec, F. F. (2012) De novo cerebral arteriovenous malformation: Pink Floyd's song "Brick in the Wall" as a warning sign. ''Journal of Emergency Medicine'' 43: e17–20.
* Walde, Alois & Hofmann, J. B. (1938/2008<sup>6</sup>) ''Lateinisches etymologisches Wörterbuch'', I: A – L. Winter.