Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens '{{Salve|Archaeodontosaure}} E tribus imaginibus, quas in paginam Gregorius Barbaricus addidisti, unam retinui rubricamque (Suedicam?) Latine converti. Certe lic...'
(eadem)

Emendatio ex 12:32, 7 Martii 2019

Salve, Archaeodontosaure!

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle!

E tribus imaginibus, quas in paginam Gregorius Barbaricus addidisti, unam retinui rubricamque (Suedicam?) Latine converti. Certe licebit alias restituere, sed necesse erit textum longiorem scribere: Vicipaedia enim (dicitur) "non est pinacotheca". Gratias ago propter collaborationem tuam! Salve optime Andrew Dalby (disputatio) 12:32, 7 Martii 2019 (UTC)Reply