Quantum redactiones paginae "Ioachim Florensis" differant

Content deleted Content added
Linea 11:
Secundum Ioachim res gestae divisae sunt in tres status: statum [[Deus|Dei]] patris, statum filii, statum futurum [[Spiritus Sanctus|Sancti Spiritus]]. Tres status testamentis correspondent scilicet [[Vetus Testamentum|primo]], [[Novum Testamentum|secundo]], tertio futuro. Nonnumquam hic tertius status "[[Tertium Imperium|illo tertio imperio]]" ([[Germanice]] ''Drittes Reich'') vocato comparatur. Quo verbo aliquantum temporis [[NSDAP|Nationales Socialistae]] Germanici utebantur ut suum [[imperium]] describerent.
 
Eius vaticinationis causa de tertia aetate, futura et nova, magni factus est ab [[Iosephus Mazzini ǀ Iosepho Mazzini]] atque a multis aliis Italicae patriae amantibus, praesertim ab illis qui in societatibus secretis se congregabant. Idem Mazzini concepit quandam Tertiam Italiam, quam dixit Aetatem Spiritus.
 
In peritissimis Ioachinismi viris doctis est papa Benedictus XVI emeritus [[Iosephus Ratzinger]], qui iam in opere habilitationis suae, conscripto 1956 et anno 1959 edito<ref>Joseph Ratzinger, ''Das Offenbarungsverständnis und die Geschichtstheologie Bonaventuras''.</ref> receptionem operum Ioachimi tractavit.