Quantum redactiones paginae "Halucinatio" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Disposui.
Linea 2:
 
'''Halucinatio'''<ref>[[Seneca|Sen.]], ''[[De vita beata]]'' 26.6; [[Cicero|Cic.]] ''[[De natura deorum (Cicero)|N.D.]]'' 1.72. (''halucinatus''); [[Columella|Col.]] ''[[Rei rusticae libri (Columella)|Rust.]]'' 7.2.26 (''halucinantem'').</ref> sive '''alucinatio'''<ref>Cf ''alucinari'' apud [[Cicero]]nem (''[[Epistulae ad Atticum|Att.]]'' 15.29.2; ''[[Epistulae ad Quintum fratrem|Qfr.]]'' 2.10.1).</ref> est in [[psychologia]] et [[psychiatria]] moderna experientia sensibilis verum simulans, quae quidem [[cellula|cellulis]] [[cerebrum|cerebri]] '''sine stimulo externo''' sineque nuntio ex sensibus emisso sua sponte exsistit et praeter voluntatem incipit et terminatur.<ref>Cf. Aleman & Larøi 2008: 15.</ref> Halucinatio non eadem res est et [[ludibrium sensuum|illusio]], nam halucinatio stimulo absente apparet, illusio autem interpretatio falsa est veri sensus. Si quis igitur sonos insono circa loco audiat, halucinetur; quodsi in profluenti aqua aliave re sonanti [[vox|voces]] audiat, ludibrio aurium vexetur. Nihil obstat, quin halucinationes inde ab origine generis humani exstitisse opinemur, quamquam hae res apud antiquos non ''halucinationes'' sed '''phantasmata''' et '''simulacra''' et '''imagines vanae''' vocabantur. Nam neque ''halucinatio'' nec ''halucinari'' ad sensuum errores sed potius ad animi, orationis, verborum vagationes referebantur. Nihilo minus cum [[notio (philosophia)|notio]] 'halucinationis' (id est, experientiae ex sensibus sine stimulo externo emissae) vocabulo a lingua Latina mutuato vulgo appelletur, consentaneum esse videtur ''halucinatione'' uti [[terminus technicus|termino technico]] [[psychologia]]e et [[psychopathologia]]e.
 
Halucinationem per quemlibet sensum experiri possumus, cum [[visus|videmus]] [[auditus|audimus]] [[tactus|tangimus]] [[gustus|gustamus]] [[odoratus|olfacimus]] aliquid quod in mundo externo communiter percepto neque est nec fit. Saepissime oculi et aures nos decipiunt. Nec periculosum per se neque insanum est halucinationes experiri. Quodsi cui halucinanti persuasissimum est se vera audire aut videre, de statu confini [[morbus mentis|morbo mentis]] agitur, unde variae opiniones vanae nocentesque proficisci possunt. Saepe quidem homo psychosi laborans, cum voces vel sonos audit, se errare intellegit. Halucinationes repetitae morbum, ad quem levandum medico opus erit, indicare possunt.
 
Cum halucinatio error sensuum sit, [[delusio]], quippe quae interpretatio falsa [[perceptio]]nis et [[experientia]]e sit, error cogitandi est. Halucinationis et delusionis speciem habet [[delirium]], quippe cum repentina confusio mentis et insufficientia cerebri sit.
 
== De etymologia ==
''Halucinatio'' est [[nomen substantivum]] a [[verbum (temporale)|verbo]] ''halucinor'' derivatum. Duo problemata huc pertinentia tractanda sunt, scilicet [[etymologia]] et [[orthographia]]. Origo verbi ''halucinari'' unde trahenda sit, parum liquet. Sunt, qui proposuerint nomen q.e. ''hallus'' 'digitus pedis maior' huic verbo subiacere, velut si verbum a primo 'pedem illidere' significasset. Etiam sunt, qui verbum *''ad-lucinor'' 'in nimiam lucem incido' finxerint, unde facile ''allucinor''. Ex huius generis opinionibus etymologicis inde a [[medium aevum|medio aevo]] nata est consuetudo ''-l-'' litteram geminandi (sicut ''(h)allucinor''), quae scriptio apud antiquos non testatum est. Dixit enim [[Aulus Gellius|Gellius]] formas adspiratas (''halucina-'') antiquiores esse formis non adspiratis (''alucina-'').<ref>Gell. ''[[Noctes Atticae|Noct. Att.]]'' 2.2.3.</ref> Iam apud antiquos ''alucinari'' a verbo [[lingua Graeca antiqua|Graeco]] ἀλύειν 'errabunda mente esse' mutuatum ac ad similitudinem stirpis verbi ''vaticinari'' configuratum esse putabatur.<ref>[[Aulus Gellius|GelGell.]] ''[[Noctes Atticae|Noct. Att.]]'' 16.12.3.</ref> Quae etymologia, optima ex iis quae adhuc propositae sunt, usque ad nostram aetatem manet.<ref>Walde & Hofmann I 33.</ref>
 
== De causis et formis halucinationum ==
Causae halucinationis variae sunt, sicut defectus [[oxygenium|oxygenii]], summus angor animi, experientiae traumaticae, sicut maletractatio vel mors propinqui.<ref>Grimby 1998; Chaudhury 2010.</ref> Halucinationem per quemlibet sensum experiri possumus, cum [[visus|videmus]] [[auditus|audimus]] [[tactus|tangimus]] [[gustus|gustamus]] [[odoratus|olfacimus]] aliquid quod in mundo externo communiter percepto neque est nec fit. Saepissime oculiaures et auresoculi nos decipiunt. Nec periculosum per se neque insanum est halucinationes experiri. Quodsi cui halucinanti persuasissimum est se vera se audire aut videre, de statu confini [[morbus mentis|morbo mentis]] agitur, unde variae opiniones vanae nocentesque proficisci possunt. Saepe quidem homo psychosi laborans, cum voces vel sonos audit, se errare se intellegit. Halucinationes repetitae morbum, ad quem levandum medico opus erit, indicare possunt.
 
=== De errore aurium ===
Si quis [[halucinatio auditoria|halucinatione auditoria]] sive ''paracusia'' vexetur, ei eaedem [[cortex cerebri|corticis cerebri]] stimulabuntur partes, quae vero sono audito excitabuntur. Quae cum ita sint, negari non potest eum verum sonum audisse. Apud antiquos halucinationes auditoriae ab aliquo deo emissae esse credebantur, sicut [[vox]] interna a daemonio emissa [[Socrates|Socrati]].<ref>[[Plato|Plt.]] ''[[Apologia Socratis (Plato)|Apol.]]'' 31d; [[Xenophon (scriptor)|Xen.]] ''[[Apologia Socratis (Xenophon)|Apol.]]'' 12. Harris 2013: 296-297.</ref> [[Plutarchus]] de quodam Thamo narrat,<ref>''[[Moralia (Plutarchus)|Mor.]]'' 419b-d [= ''[[De defectu oraculorum]]'' 17]. Harris 2013: 300.</ref> qui navem mercatoriam a Graecia Italiam versus gubernabat. Cum prope [[Paxi|Paxos]] ventum est, ex insula audita est vox Thamum vocans. Primum nihil respondit, nihil iterum vocanti. Tertium autem maiore voce vocator "Ubi contra Palodes perveneris," inquit, "[[Pan (deus)|Pan]]a magnum nuntia mortuum esse!" Mox deinde Thamus, dum contra [[Pelodes|Palodes]] navigat, terram prospiciens vocemque tollens "Pan magnus", inquit, "mortuus est!" E vestigio multorum lamentatio repercussa est. Narratio [[Plutarchus|Plutarchi]] in animum inducit non solum Thamum sed etiam alios quoque navigantes hanc vocem iubentem audisse.<ref>De hoc loco scripsit Borgeaud 1983.</ref> Sed forsitan Plutarchus audientiam Thami confuderit cum eo, quod Thamus audisse se dixerit et ceteri rumore acceperint, nam ex definitione constat halucinationem unius tantum hominis esse.
 
Line 26 ⟶ 27:
* Chaudhury, Suprakash (2010) Hallucinations: Clinical aspects and management. ''Industrial Psychiatry Journal'' 19: 5–12.
* Gnizio, F. P. (1977-1979) Il demone di Socrate e il suo messaggio. ''Annali del Liceo classico G. Garibaldi di Palermo'' 14-16: 291-313.
* Grimby, A. (1998) Hallucinations Following the Loss of a Spouse: Common nad Normal Events among the Elderly. ''Journal of Geropsychology'' 4: 65-74.
* Harris, William V. (2013) Greek and Roman hallucinations. ''Mental disorders in the classical world'', 286-306, ed. Harris, William V. Brill.
* Johnson, F. H. (1978) ''The anatomy of hallucinations.'' Nelson-Hall Co.