Quantum redactiones paginae "Halucinatio" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 3:
'''Halucinatio'''<ref>[[Seneca|Sen.]], ''[[De vita beata]]'' 26.6; [[Cicero|Cic.]] ''[[De natura deorum (Cicero)|N.D.]]'' 1.72. (''halucinatus''); [[Columella|Col.]] ''[[Rei rusticae libri (Columella)|Rust.]]'' 7.2.26 (''halucinantem'').</ref> sive '''alucinatio'''<ref>Cf ''alucinari'' apud [[Cicero]]nem (''[[Epistulae ad Atticum|Att.]]'' 15.29.2; ''[[Epistulae ad Quintum fratrem|Qfr.]]'' 2.10.1).</ref> est in [[psychologia]] et [[psychiatria]] moderna experientia sensibilis verum simulans, quae quidem [[cellula|cellulis]] [[cerebrum|cerebri]] '''sine stimulo externo''' sineque nuntio ex sensibus emisso sua sponte exsistit et praeter voluntatem incipit et terminatur.<ref>Cf. Aleman & Larøi 2008: 15.</ref> Halucinatio non eadem res est et [[ludibrium sensuum|illusio]], nam halucinatio stimulo absente apparet, illusio autem interpretatio falsa est veri sensus. Si quis igitur sonos insono circa loco audiat, halucinetur; quodsi in profluenti aqua aliave re sonanti [[vox|voces]] audiat, ludibrio aurium vexetur. Nihil obstat, quin halucinationes inde ab origine generis humani exstitisse opinemur, quamquam hae res apud antiquos non ''halucinationes'' sed '''phantasmata''' et '''simulacra''' et '''imagines vanae''' vocabantur. Nam neque ''halucinatio'' nec ''halucinari'' ad sensuum errores sed potius ad animi, orationis, verborum vagationes referebantur. Nihilo minus cum [[notio (philosophia)|notio]] 'halucinationis' (id est, experientiae ex sensibus sine stimulo externo emissae) vocabulo a lingua Latina mutuato vulgo appelletur, consentaneum esse videtur ''halucinatione'' uti [[terminus technicus|termino technico]] [[psychologia]]e et [[psychopathologia]]e.
 
Halucinationem per quemlibet sensum experiri possumus, cum [[visus|videmus]] [[auditus|audimus]] [[tactus|tangimus]] [[gustus|gustamus]] [[odoratus|olfacimus]] aliquid quod in mundo externo communiter percepto neque est nec fit. Saepissime oculi et aures nos decipiunt. Nec periculosum per se neque insanum est halucinationes experiri. Quodsi cui halucinanti persuasissimum est se vera audire aut videre, de statu confini [[morbus mentis|morbo mentis]] agitur, unde variae opiniones vanae nocentesque proficisci possunt. Saepe quidem homo psychosi laborans, cum voces vel sonos audit, se errare intellegit. Halucinationes repetitae morbum, ad quem levandum medico opus erit, indicare possunt.
 
Cum halucinatio error sensuum sit, [[delusio]], quippe quae interpretatio falsa [[perceptio]]nis et [[experientia]]e sit, error cogitandi est. Halucinationis et delusionis speciem habet [[delirium]], quippe cum repentina confusio mentis et insufficientia cerebri sit.
 
== De etymologia ==
Line 30 ⟶ 32:
 
{{NexInt}}
* [[Delirium]]
* [[Delusio]]
* [[Schizophrenia]]