Quantum redactiones paginae "Halucinatio" differant

Content deleted Content added
de delusione
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:August Natterer Meine Augen zur Zeit der Erscheinungen.jpg|thumb|''Oculi mei tempore phantasmatis''. Pictura facta ab [[Augustus Natterer|Augusto Natterer]], qui phantasmata sua schizophrenica depinxit.]]
 
'''Halucinatio'''<ref>[[Seneca|Sen.]], ''[[De vita beata]]'' 26.6; [[Cicero|Cic.]] ''[[De natura deorum (Cicero)|N.D.]]'' 1.72. (''halucinatus''); [[Columella|Col.]] ''[[Rei rusticae libri (Columella)|Rust.]]'' 7.2.26 (''halucinantem'').</ref> sive '''alucinatio'''<ref>Cf ''alucinari'' apud [[Cicero]]nem (''[[Epistulae ad Atticum|Att.]]'' 15.29.2; ''[[Epistulae ad Quintum fratrem|Qfr.]]'' 2.10.1).</ref> est in [[psychologia]] et [[psychiatria]] moderna experientia sensibilis verum simulans, quae quidem [[cellula|cellulis]] [[cerebrum|cerebri]] '''sine stimulo externo''' sineque nuntio ex sensibus emisso sua sponte exsistit et praeter voluntatem incipit et terminatur.<ref>Cf. Aleman & Larøi 2008: 15.</ref> Halucinatio non eadem res est et [[ludibrium sensuum|illusio]], nam halucinatio stimulo absente apparet, illusio autem interpretatio falsa est veri sensus. Si quis igitur sonos insono circa loco audiat, halucinetur; quodsi in profluenti aqua aliave re sonanti [[vox|voces]] audiat, ludibrio aurium vexetur. Nihil obstat, quin halucinationes inde ab origine generis humani exstitisse opinemur, quamquam hae res apud antiquos non ''halucinationes'' sed '''phantasmata''' et '''simulacra''' et '''imagines vanae''' vocabantur. Nam neque ''halucinatio'' nec ''halucinari'' ad sensuum errores sed potius ad animi, orationis, verborum vagationes referebantur. Nihilo minus cum [[notio (philosophia)|notio]] 'halucinationis' (id est, experientiae ex sensibus sine stimulo externo emissae) vocabulo a lingua Latina mutuato vulgo appelletur, consentaneum esse videtur ''halucinatione'' uti [[terminus technicus|termino technico]] [[psychologia]]e modernaeet [[psychopathologia]]e.
 
Halucinationem per quemlibet sensum experiri possumus, cum [[visus|videmus]] [[auditus|audimus]] [[tactus|tangimus]] [[gustus|gustamus]] [[odoratus|olfacimus]] aliquid quod in mundo externo communiter percepto neque est nec fit. Saepissime oculi et aures nos decipiunt. Nec periculosum per se neque insanum est halucinationes experiri. Quodsi cui halucinanti persuasissimum est se vera audire aut videre, de statu confini [[morbus mentis|morbo mentis]] agitur, unde variae opiniones vanae nocentesque proficisci possunt. Saepe quidem homo psychosi laborans, cum voces vel sonos audit, se errare intellegit. Halucinationes repetitae morbum, ad quem levandum medico opus erit, indicare possunt.
Linea 11:
Si quis [[halucinatio auditoria|halucinatione auditoria]] sive ''paracusia'' vexetur, ei eaedem [[cortex cerebri|corticis cerebri]] stimulabuntur partes, quae vero sono audito excitabuntur. Quae cum ita sint, negari non potest eum verum sonum audisse. Apud antiquos halucinationes auditoriae ab aliquo deo emissae esse credebantur, sicut [[vox]] interna a daemonio emissa [[Socrates|Socrati]].<ref>[[Plato|Plt.]] ''[[Apologia Socratis (Plato)|Apol.]]'' 31d; [[Xenophon (scriptor)|Xen.]] ''[[Apologia Socratis (Xenophon)|Apol.]]'' 12. Harris 2013: 296-297.</ref> [[Plutarchus]] de quodam Thamo narrat,<ref>''[[Moralia (Plutarchus)|Mor.]]'' 419b-d [= ''[[De defectu oraculorum]]'' 17]. Harris 2013: 300.</ref> qui navem mercatoriam a Graecia Italiam versus gubernabat. Cum prope [[Paxi|Paxos]] ventum est, ex insula audita est vox Thamum vocans. Primum nihil respondit, nihil iterum vocanti. Tertium autem maiore voce vocator "Ubi contra Palodes perveneris," inquit, "[[Pan (deus)|Pan]]a magnum nuntia mortuum esse!" Mox deinde Thamus, dum contra [[Pelodes|Palodes]] navigat, terram prospiciens vocemque tollens "Pan magnus", inquit, "mortuus est!" E vestigio multorum lamentatio repercussa est. Narratio [[Plutarchus|Plutarchi]] in animum inducit non solum Thamum sed etiam alios quoque navigantes hanc vocem iubentem audisse.<ref>De hoc loco scripsit Borgeaud 1983.</ref> Sed forsitan Plutarchus audientiam Thami confuderit cum eo, quod Thamus audisse se dixerit et ceteri rumore acceperint, nam ex definitione constat halucinationem unius tantum hominis esse.
 
Halucinationes auditoriae omnium creberrimae sunt.<ref>Nolen-Hoeksema 2014: 283.</ref> In simplices et iunctas dividi solent. In simplicibus nihil nisi murmura et susurrus aliique eiusmodi soni audiuntur. Nam parentes saepe infantem plorare audiunt. Saepe in [[tinnitus|tinnitu]] de halucinatione auditoria simplici agitur, quamquam qui tinnitum pulsantem experitur re vera sanguinem in venis prope aures profluentem audit. Cum enim stimulus auditoria hic adsit, de halucinatione loqui non licet. Iunctae autem halucinationes sunt voces intellegibiles modo benevolae consolatoriaeque, modo infestae minacesque, modo iubentes monentesve. Interdum etiam modi musici audiuntur.<ref>Berrios 1990; Mahendran 2007.</ref> Halucinans saepe nomen suum pronuntiari audit.<ref>Chaudhury 2010: 5.</ref>
 
== Notae ==
Line 16 ⟶ 17:
 
== Bibliographia ==
* Aleman, Andre & Larøi, Frank (2008) ''Hallucinations: The Science of Idiosyncratic Perception.'' American Psychological Association .
* Berrios, G. E. (1990) Musical hallucinations. A historical and clinical study. ''British Journal of Psychiatry'' 156: 188–194.
* Bentall, R. P. & Slade, P. D. (1988) ''Sensory deception: a scientific analysis of hallucination.'' Croom Helm.
* Borgeaud, P. (1983) The Death of the Great Pan: the Problem of Interpretation. ''History of Religions'' 22: 254-283.
* Chaudhury, Suprakash (2010) Hallucinations: Clinical aspects and management. ''Industrial Psychiatry Journal'' 19: 5–12.
* Gnizio, F. P. (1977-1979) Il demone di Socrate e il suo messaggio. ''Annali del Liceo classico G. Garibaldi di Palermo'' 14-16: 291-313.
* Harris, William V. (2013) Greek and Roman hallucinations. ''Mental disorders in the classical world'', 286-306, ed. Harris, William V. Brill.
* Johnson, F. H. (1978) ''The anatomy of hallucinations.'' Nelson-Hall Co.
* Mahendran, R. (2007) The psychopathology of musical hallucinations. ''Singapore Medical Journal'' 48(2):e68-70.
* Nolen-Hoeksema, Susan (2014) ''Abnormal Psychology''. Editio sexta, McGraw-Hill.
* Walde, Alois & Hofmann, J. B. (1938/2008<sup>6</sup>) ''Lateinisches etymologisches Wörterbuch'', I: A – L. Winter.
 
Line 27 ⟶ 32:
* [[Delirium]]
* [[Delusio]]
* [[Psychopathologia]]
* [[Schizophrenia]]