Quantum redactiones paginae "Regium (Bruttium)" differant

Content deleted Content added
Linea 61:
* [[Fretum Siculum]]
== Historia ==
Octavo saeculo a.C.n. Regium a decima parte [[Chalcis|Chalcidensium]] conditum est quae secundum late vulgatam fabulam ob longam inediam [[Apollo|Apollini]] [[Delphi (urbs Graeciae)|Delphico]] devota erat. Qui oraculum [[Pythia|Pythiae]] secuti, adiunctis insuper nonnullis fugitivis e [[Messenia (nomus Graeciae)|Messenia]], in hunc locum Italiae meridionalis adpulere ad coloniam instituendam<ref>{{Strabo}} VI.1.6. [[Diodorus Siculus]] VIII.23. [[Dionysius Halicarnasseus|Dionysius Halicarnassensis]], ''[[Antiquitates Romanae (Dionysius Halicarnassensis)|Ant. Rom.]]'' XIX.2</ref> a quo simul cum [[Zancle|Zanclis]] [[Fretum Siculum|fretum Siculum]] regerent. Ut ab [[Archaeologia|archaeologis]] confirmatum est regio iam tum a quibusdam indigenis populis incolebatur quos auctores antiqui (in primis [[Antiochus Syracusanus|Antiochus]] apud [[Strabo|Strabonem]]) [[Siculi|Siculos]], Morgantes atque postremo [[Oenotria|Oenotros]] nominabant.
 
Plura bella cum vicinis Graecis civitatibus gesserunt ː iam sexto saeculo a.C.n. [[Locri|Locrorum]] socii proelio ad Sagram rivum commisso [[Croton|Crotoniates]] vicerunt. Postea Reginorum tyrannus [[Anaxilaus]] (494-476 a.C.n.) [[Zancle]] potitus est atque nomen illius urbis in Messanam mutavit, maiorum suorum memor qui e Messenia venerant. Tum igitur in utraque ripa [[Fretum Siculum|freti]] dominabatur ac dum [[Syracusae|Syracusanorum]] potentiam reformidat societatem adversus eos cum [[Carthago|Carthaginiensibus]] iniit. Quibus ad [[Himera|Himeram]] anno [[480 a.C.n.|480]] victis Anaxilaus tyranno Syracusano [[Gelon|Geloni]] oboedire coactus est.
 
[[Bellum Peloponnesiacum|Bello Peloponnnesiaco]] nonnullam opem Atheniensibus tulerunt Regini<ref>[[Thucydides]] III.86.5</ref> sed paulo post anno [[387 a.C.n.]] Syracusanorum tyrannus [[Dionysius I]] urbem cepit et delevit. Iam filius [[Dionysius Minor|Dionysius II]] partem urbis sub nomine ''Phoebia'' restituerat cum Mamertini mercennarii (erant Samnites), Romanorum socii, intra muros ex foedere circa [[280 a.C.n.]] introducti incolas trucidarunt atque urbem per decem annos occuparunt. Circa [[270 a.C.n.|270]] ipsi Romani oppidum ceperunt atque Mamertinos expulerunt; ab illo tempore 'civitas foederata' Romanorum fuit Regium<ref> [[Dionysius Halicarnasseus|Dionysius Halicarnassensis]], ''[[Antiquitates Romanae (Dionysius Halicarnassensis)|Ant. Rom.]]'' XX.16</ref>. Post [[Bellum sociale|bellum sociale]] ([[89 a.C.n.]]) municipium e [[Tribus (divisio populi Romani)|tribu]] Cornuficia factum est. Postremo ob paucitatem reliquorum incolarum [[Octavianus|Ocatavianus]] classicorum [[Colonia Romana|coloniam]] anno [[36 a.C.n.]] eo misit, cui ''Regium Iulii'' nomen fuit.
 
== Praeclari cives ==