Quantum redactiones paginae "Regium (Bruttium)" differant

Content deleted Content added
Linea 65:
Plura bella cum vicinis Graecis civitatibus gesserunt ː iam sexto saeculo a.C.n. [[Locri|Locrorum]] socii proelio ad Sagram rivum commisso [[Croton|Crotoniates]] vicerunt. Postea Reginorum tyrannus [[Anaxilaus]] (494-476 a.C.n.) [[Zancle]] potitus est atque nomen illius urbis in Messanam mutavit, maiorum suorum memor qui e Messenia venerant. Tum igitur in utraque ripa [[Fretum Siculum|freti]] dominabatur ac dum [[Syracusae|Syracusanorum]] potentiam reformidat societatem adversus eos cum [[Carthago|Carthaginiensibus]] iniit. Quibus ad [[Himera|Himeram]] anno [[480 a.C.n.|480]] victis Anaxilaus tyranno Syracusano [[Gelon|Geloni]] oboedire coactus est.
 
[[Bellum Peloponnesiacum|Bello Peloponnnesiaco]] nonnullam opem Atheniensibus tulerunt Regini<ref>[[Thucydides]] III.86.5</ref> sed paulo post anno [[387 a.C.n.]] Syracusanorum tyrannus [[Dionysius I]] urbem cepit et delevit. Iam filius [[Dionysius Minor|Dionysius II]] partem urbis sub nomine ''Phoebia'' restituerat cum Mamertini mercennarii (erant Samnites), Romanorum socii, intra muros ex foedere circa [[280 a.C.n.]] introducti incolas trucidarunt atque urbem per decem annos occuparunt. Circa [[270 a.C.n.|270]] ipsi Romani oppidum ceperunt atque Mamertinos expulerunt; ab illo tempore 'civitas foederata' Romanorum fuit Regium<ref> [[Dionysius Halicarnasseus|Dionysius Halicarnassensis]] XX.16</ref>. Post [[Bellum sociale|bellum sociale]] ([[89 a.C.n.]]) municipium e [[Tribus (divisio populi Romani)|tribu]] Cornuficia factum est. Postremo ob paucitatem reliquorum incolarum [[Octavianus|Ocatavianus]] classicorum [[Colonia Romana|coloniam]] anno [[36 a.C.n.]] eo misit, cui ''Regium Iulii'' nomen fuit.
 
== Praeclari cives ==