Quantum redactiones paginae "Peruvia" differant

7 601 octeti amoti ,  11 months ago
→‎Historia: Historiam in paginam separatam removi
m (~)
(→‎Historia: Historiam in paginam separatam removi)
 
== Historia ==
{{Vide-etiam|Historia Peruviae|Viceregnum Peruvianum}}
=== Peruvia Antiqua ===
Primae humanae praesentiae evidentiae in terra Peruviana ab fere anno [[9000 a.C.n.]] originem trahunt. Antiquissima nota societas multiplexis in Peruvia et in [[America|Americis]], [[Caral Civilizatio]], iuxta [[Oceanus Pacificus|Oceanum Pacificum]] inter annos 3000 et 1800 a.C.n. [[floruit]]. Has primas [[evolutio culturalis|evolutiones]] [[archaeologia|archaeologicae]] [[cultura]]e secutae sunt inter quas [[Chavin]]ensis, [[Cultura Paracarum|Paracensis]], [[Cultura Mochica|Mochica]], [[Cultura Nazcae|Nazcensis]], [[Tihuanacum|Tihuanaca]], [[Cultura Huariensis|Huariensis]], et [[Cultura Chimuensis|Chimuensis]] ([[Hispanice]] ''Chavín, Paracas, Moche, Nazca, Tihuanaco, Huari,'' et ''Chimú,'' proprie) excellunt. Hae gentes faciebant opera ex [[aurum|auro]] et [[argentum|argento]]. Postea in dominationem Imperii Incarum veniebant.
 
=== Imperium Incarum ===
[[Fasciculus:80 - Machu Picchu - Juin 2009 - edit.jpg|thumb|left|upright|[[Mons Vetus]] ([[Hispanice]] ''Machu Picchu'' et [[Quechice]]: ''Machu Pikchu''), "Perdita Urbs Incarum".]]
[[Saeculum 15|Saeculo quinto decimo]], [[Imperium Incarum|Incae]] velut potens imperium emersere, antequam Hispanii id ceperunt. Creaverunt maximum imperium in [[America Meridionalis|America Meridionali]] [[America praecolumbiana|Praecolumbiana]]. Caput Imperium Incarum fuit [[Cuscum]]. Imperium Incarum [[Tahuantisuiu]] ([[Quechice]] ''Tawantinsuyu'') nuncupatur. Sua territoria fuerunt [[Aequatoria]], [[Columbia]], [[Chilia]], [[Argentina]], [[Bolivia]], et pars Amazonii Nemi. Imperium Incarum divisum est in dominia [[Hispanice]] ''señoríos''), cum societate divisa etiam in classibus. Imperator titulum [[Sapa Inca|Sapae Incae]] habebat.
 
Nomen ''Incae'' significat 'dei in Terra'. [[Sacsayhuaman]] fuit sedes imperii [[Cuscum|Cusci]]. [[Tahuantinsuiu]] divisum est in [[suiu]]a (districtus): [[Chinchasuiu]], [[Antisuiu]], [[Contisuiu]], et [[Collasuiu]]. [[Lingua Quechica|Quechica]] fuit lingua imperii.
 
[[Andes|Antisenses]] societates in [[agricultura]] fundabantur, technicis velut [[irrigatio]]nis et [[aggestus|aggestis]] utentes; [[Camelidae|camelidarum]] [[ctenotrophia]] et piscatus quoque ponderis erant. Structura socialis [[reciprocitas|reciprocitate]] et [[redistributio]]ne nitebatur, quia hae societates nullam [[mercatus]] aut pecuniae notionem habebant.
 
=== [[Viceregnum Peruvianum]] ===
Anno [[1532]], [[Conquisitatores Hispani|conquisitatorum]] circulus a [[Franciscus Pizardus|Francisco Pizardo]] ductus [[Atahualpa]]m [[Imperium Incarum|imperatorem Incarum]] vicit et cepit. Pizardus [[aurum]] et [[argentum]] pro liberatione Incae poposcit, et quamquam ille auri plenum conclave et duo conclavia argenti usque ad attigendorum Atahualpa bracchiorum accepit, Atahualpa [[poena capitalis|supplicio affectus est]], Pizardusque [[Tahuantisuiu]] cepit, et [[Hispania|Hispanicum]] dominium imposuit. Decem annos postea, rex Hispanicus Viceregnum Peruvianum statuit, omnes [[colonia]]s [[America Australis|Austramericanas]] comprehendens. Vicerex [[Franciscus Toletanus]] ad novam rationem nationem annis a [[1570]] ad [[1579]], cum argentariis velut praecipua oeconomica activitate{{dubsig}} et cum [[Amerindi]]s sicut prima [[mita|vi laborali]] redegit. Peruvianum aurum argentumque infectum reditus Coronae Hispanicae suppeditavit et complexam reticulationem [[commercium|commercialem]] quae ex [[Europa]] in [[Philippinae|Philippinas]] patuit propulit. Attamen, [[saeculum 18|saeculo duodevicensimo]], deflorescens argenti productio et oeconomica diversificatio regales reditus valde deminuit. Velut responsum, rex [[Reformationes Burbonicae|Reformationes Burbonicas]], edictorum seriem quae vectigalia auxerunt et Viceregnum Peruvianum sciderunt, tulit. Novae [[lex|leges]] [[Tupacus Amarus|Tupaci Amari]] rebellionem et alias seditiones provocavere, quae omnes victae sunt.
 
=== Res publica Peruviae ===
[[Fasciculus:Angamos.jpg|thumb|[[Proelium Angamense]] ([[Hispanice]]: ''Batalla de Angamos''), decretorium proelium per [[bellum Pacifici]].]]
Ineunte [[saeculum 19|saeculo XIX]], dum maxima Americae Meridionalis pars [[bella libertatis Americae Hispanicae|bellis libertatis]] convolvebatur, Peruvia arcem regalisticam mansit. Quia electa hominum manus inter libertatem et fidelitatem Hispanicae Monarchiae dubitabat, [[libertas|libertatem]] adsecuta est post militares [[Iosephus Sancti Martini|Iosephi Sancti Martini]] et [[Simon Bolívar|Simonis Bolívar]] expeditiones. Per ineuntes Reipublicae annos, endemicae pugnae pro potestate inter militares ductores politicam instabiliatem attulere. Nationalis identitas per hanc periodon procusa est, ubi Bolivariana proposita velut [[Congressus Panamae|Confoederatio Americae Latinae]] defecerunt et [[Confoederatio Peruviano-Boliviana|unio cum Bolivia]] evanida monstrata est. Inter annos fere a [[1840]] ad [[1870]] Peruvia [[Aera Guani (Peruvia)|stabilitatis perihodo]] fructa est, praeside [[Ramón Castilla|Raimundo Castilla]], per quo civitas suos reditus ob [[guanum|guani]] exportationem auxit. Nihilominus, per annos a [[1870]] ad [[1880]], hae opes absumptae erant, civitati multa debita erant, politicaeque pugnae denuo surrexerunt.
 
Peruvia a [[Chilia|Chiliensibus]] inter annos [[1879]] et [[1883]] in [[bellum Pacifici|bello Pacifici]] victa est, ubi [[Provincia Arica|Aricae]] et [[Regio Tarapacensis|Tarapăcae]] provincias in [[Foedus Anconense|Foederibus Anconensi]] [[Foedus Limae|Limensique]] foederibus perdidit. Intestinas pugnas post bellum stabilitatis periodon sub [[Factio Civilis (Peruvia)|Factione Civili]] ([[Hispanice]] ''Partido Civil'') sequebatur, quae usque ad [[Augustus B. Leguía y Salcedo|Augusti B. Leguía y Salcedo]] auctoritarii regiminis adventum duravit. [[Depressio oeconomica magna|Depressio magna]] Augusti Leguía lapsum, renovatam politicam turbam et [[foedus populare revolutionarium Americanum]] (Hispanice ''Alianza Popular Revolucionaria Americana'') fecit. Certamen inter hanc societatem et electae hominum manus militaremque coalitionem Peruvianam civilitatem per proxima tria decennia definivit.
 
Anno [[1968]] vires armatae, ab [[Ioannes Velasco Alvarado|Ioanne Velasco Alvarado]] generali ductae, [[subitanea rerum conversio|subitaneam conversionem]] contra praesidem [[Fernandus Belaúnde Terry|Fernandum Belaúnde Terry]] perfecerunt. Novum regimen novarum rerum reformationes suscepit, quarum proposita evolutioni fovere erant, sed consequendo amplo favore cecidit. Anno [[1975]], Ioannes Velasco coacte a Generali [[Franciscus Morales Bermúdez|Francisco Morales Bermúdez]] dismissus est, qui reformationes debilitaverat et democraticae restitutioni praesiderat.
 
Per annos a [[1980]] ad [[1990]], Peruvia magnum debitum externum, [[inflatio]]nem semper crescentem, medicamentorum negotii furtivi apparitionem, et [[Conflictus intestinus Peruvianus|massivam politicam violentiam]] oppetebat. Fere 70 000 hominum per conflictum inter civitatis vires et [[Maoismus|Maoisticos]] [[Semita Luminosa|Semitae Luminosae]] ([[Hispanice]] ''Sendero Luminoso'') bellatores clandestinos perierunt. Inter annos [[1990]] et [[2000]], praeside [[Albertus Fujimori|Alberto Fujimori]], respublica recuperari coepit; nihilominus, auctoritarismi, corruptionis, humanorum iurum violationum accusationes eius abdicationem post controversa [[Comitia Generalia Peruviana (2000)|anni 2000 comitia]] coegit. E Fujimoriani regiminis fine, Peruvia contra corruptionem pugnare conata est, interea oeconomico incremento servando; ex anno [[2006]], praeses est [[Alanus Garcia Perez|Alanus García Pérez]] a die [[28 Iulii]] [[2011]] [[Ollanta Humala]].
 
== Gubernatio ==