Quantum redactiones paginae "Ioachim Florensis" differant

Content deleted Content added
Linea 4:
 
== Vita ==
De eius vita scripsit sermone Latino [[Carmelus Ciccia]] in commentariis LatinisVaticanis quibus est titulus “Latinitas” (Sept. MM): «Dantes Alagherius in suo Paradiso (c. XII) Ioachimum de Flore invenit, “Calabrum abbatem spiritu prophetico praeditum”: a maximo Italorum poeta abbas Ioachimus in beatorum numerum numeratur… Abbas Ioachimus, ortus Caelici circiter MCXXX, in Consentina dioecesi, prius Cisterciensis monachus fuit; deinde, post in Terram Sanctam peregrinationem, ordinem Florensem instituit, qui e monasterio Sancti Ioannis per totam Italiam diffusus est. Magno ingenio praeditus, anachoreta fuit simulque mysticus, praedicator, propheta, philosophus, theologus, librorum auctor. Summorum Pontificum Imperatorumque iussu, nonnulla opera ad Christifideles aedificandos conscripsit. Praenuntiare ille potuit aetatem Spiritus Sancti, post aetates Patris et Filii venturam, nec non Ecclesiae humanique generis renovationem, gratia paupertatis et simplicitatis. Renovatio ab eo praenuntiata magnam expectationem excitavit et complures homines ad poenitentiam adque rectum iter suscipiendum adduxit. Doctissimus vir etiam de theologicis questionibus egit, a multis veneratus, a nonnullis spretus. Cum autem semper catholice in Ecclesia vivere et mori cuperet, ipse Sedi Apostolicae munus concredidit ut opera sua diiudicaret et, si quid erroris esset, tolleret vel emendaret; et Ecclesiae praeceptis semper obtemperavit. Eius mortis dies anniversarius, festus habitus, per saecula ritu proprio celebratus est. Quia vero plurima miracula et admirabilia ei tribuuntur, saepe in libris beatus vel sanctus Ioachimus appellatur. Anno MCCXV S. Concilium Lateranense IV, cum libellum contra Petrum Lombardum de unitate seu essentia Trinitatis Ioachimo attributum damnaret, ipsum Ioachimum tuitum est, quia Ecclesiae semper confisus erat. Tamen abbas fama deminutus est; sed Summus Pontifex Honorius III anno MCCXX quadam bulla Ioachimum “hominem catholicum” declaravit et hanc sententiam longe lateque praedicari iussit.»
 
== Doctrina ==