Quantum redactiones paginae "Peruvia" differant

m
~
m
m (~)
== Historia ==
=== Peruvia Antiqua ===
Primae humanae praesentiae evidentiae in terra Peruviana ab fere anno [[9000 a.C.n.]] originem trahunt. Antiquissima nota societas multiplexis in Peruvia et in [[America|Americis]], [[Caral Civilizatio]] ([[Hispanice]]: ''Caral'' sive ''Norte Chico''), iuxta [[Oceanus Pacificus|Oceanum Pacificum]] inter annos 3000 et 1800 a.C.n. [[floruit]]. Has primas [[evolutio culturalis|evolutiones]] [[archaeologia|archaeologicae]] [[cultura]]e secutae sunt inter quas [[Chavin]]ensis, [[Cultura Paracarum|Paracensis]], [[Cultura Mochica|Mochica]], [[Cultura Nazcae|Nazcensis]], [[Tihuanacum|Tihuanaca]], [[Cultura Huariensis|Huariensis]], et [[Cultura Chimuensis|Chimuensis]] ([[Hispanice]]: ''Chavín, Paracas, Moche, Nazca, Tihuanaco, Huari,'' et ''Chimú,'' respectiveproprie) excellunt. Hae gentes faciebant opera ex [[aurum|auro]] et [[argentum|argento]]. Postea in dominationem Imperii Incarum veniebant.
 
=== Imperium Incarum ===
[[Fasciculus:80 - Machu Picchu - Juin 2009 - edit.jpg|thumb|left|upright|[[Mons Vetus]] ([[Hispanice]] ''Machu Picchu'' et [[Quechice]]: ''Machu Pikchu''), "Perdita Urbs Incarum".]]
[[Saeculum 15|Saeculo quinto decimo]], [[Imperium Incarum|Incae]] velut potens imperium emersere, antequam Hispanii id ceperunt. Creaverunt maximum imperium in [[America Meridionalis|America Meridionali]] [[America praecolumbiana|Praecolumbiana]]. Caput Imperium Incarum fuit [[Cuscum]]. Imperium Incarum [[Tahuantisuiu]] ([[Quechice]] ''Tawantinsuyu'') nuncupatur. Sua territoria fuerunt [[Aequatoria]], [[Columbia]], [[Chilia]], [[Argentina]], [[Bolivia]], et pars Amazonii Nemi. Imperium Incarum divisum est in dominia [[Hispanice]]: ''señoríos''), cum societate divisa etiam in classibus. Imperator titulum [[Sapa Inca|Sapae Incae]] habebat.
 
Nomen ''Incae'' significat 'dei in Terra'. [[Sacsayhuaman]] fuit sedes imperii [[Cuscum|Cusci]]. [[Tahuantinsuiu]] divisum est in [[suiu]]a (districtus): [[Chinchasuiu]], [[Antisuiu]], [[Contisuiu]], et [[Collasuiu]]. [[Lingua Quechica|Quechica]] fuit lingua imperii.
Peruvia [[Praesidialismus|praesidialis]] [[democratia repraesentativa|repraesentativa]] [[democratia|democratica]] [[respublica]] cum [[systema multifactionale|systemate multifactionali]]. Secundum praesentem constitutionem, praeses non solum [[dux civitatis]], sed etiam [[dux gubernationis|gubernationis]] est; qui quinquennio eligitur et immediatam{{dubsig}} novam electionem petere nequit, nam post saltem completum constitutionale spatium ante novam electionem abdicare debet. Praeses primum ministrum et, cum eius monito, reliquum Consilium Ministrorum designat. [[Parlamentum|Congressus]] est [[Unicameralismus|unicameralis]], cum 120 sociis, quinquenni spatio electis. Rogationes sive ab [[potestas exsecutiva|exsecutivo]] sive [[potestas legisfera|legisfero ramo]] proponi possunt; quae leges fiunt post earum transitum per Congressum et promulgationem a praeside. [[Potestas iudicialis]] nominaliter est libera, quamquam viri politicae periti saepe interventiones{{dubsig}} in res iudiciales fecerunt.
 
Peruviana gubernatio [[electio directa|directe eligitur]] et suffragere [[suffragium obligatorium|obligatorium]] omnibus civibus inter 18 et 70 annos natos est. [[Comitia Generalia Peruviana (2006)|Generalia anni 2006 comitia]] cum victoria in secundo actu praesidiali candidato [[Alanus Garcia Perez|Alano García]] [[Foedus Populare Revolutionarium Americanum|Foederis Popularis Revolutionarii Americani]] ([[Hispanice]]: ''Alianza Popular Revolucionaria Americana'') (cum 52.6% suffragiorum) super [[Ollanta Humala|Ollantam Humalam]] [[Unio pro Peruvia|Unionis pro Peruvia]] ([[Hispanice]]: ''Unión por el Perú'') (cum 47.4%) finiverunt. In praesenti Congressus a [[Foedus Populare Revolutionarium Americanum|Foedere Populari Revolutionario Americano]] (cum triginta sex sedibus), a [[Factio Nationalistica Peruviana]] ([[Hispanice]]: ''Partido Nacionalista Peruano'') (cum viginti tres sedibus), ab [[Unio pro Peruvia|Unione pro Peruvia]] (cum undeviginti sedibus), a [[Unitas Nationalis (Peruvia)|Unitate Nationali]] ([[Hispanice]]: ''Unidad Nacional'') (cum quindecim sedibus), a Fujimoristica [[Foedus pro Futuro|Foedere pro Futuro]] ([[Hispanice]]: ''Alianza por el Futuro'') (cum tredecim sedibus), a [[Foedus Parlamentarium|Foedere Parlamentario]] ([[Hispanice]]: ''Alianza Parlamentaria'') (cum novem sedibus), et a Circulo Parlamentario Speciali Democratico (cum quinque sedibus) componitur.
 
Peruvianis in rationibus externis de finibus conflictus cum finitimis nationibus praevaluerunt, quorum plerique per [[saeculum 20|saeculum vicensimum]] accidere. Adhuc [[Discussio maritima inter Chiliam et Peruviam (2006–2007)|continua discussio]] cum Chilia de maritimis finibus in Oceano Pacifico est. Peruvia complurum regionalium consociationum activa{{dubsig}} socia et [[Communitas Antisensis Nationum|Communitatis Antisensis]] ([[Hispanice]]: ''Comunidad Andina'') conditoriarum civitatum una est. Etiam societatibus inter civitates, sicut [[Societas Civitatum Americanarum|Societati Civitatum Americanarum]] et [[Consociatio Nationum|Consociationi Nationum]], interest. Peruvianae vires armatae ab exercitu, copiis navalibus, et vi aeria componuntur; quarum primum propositam reipublicae libertatem sui iuris, territorii integritatem{{dubsig}} munire est. Vires armatae ministerio defensionis et praesidi sicut imperatori exercitus subiiciuntur. [[Conscriptio]] anno [[1999]] abolita et pro [[militia voluntaria]] substituta est.
 
{{NexInt}}
*[[Historia Peruviae]]
*[[Index fontium Latinorum de Peruvia]]
*[[Anna Jara]]
*[[Peruvia Superior]]
 
==Nexus externi==
85 645

recensiones