Quantum redactiones paginae "Mars (deus)" differant

Content deleted Content added
m ~ (10K)
We'd need a source on that (but it's true of a sacrifice described by Cato). Ares already mentioned below
Linea 3:
[[Fasciculus:Antoninianus_Aemilianus-RIC_0015.jpg|thumb|[[Antoninianus]] [[Aemilianus|Aemiliani]] ([[253]]). AR. A fronte legitur '''IMP CAES AEMILIANVS P F AVG''' et videtur effigies Aemiliani coronati. A tergo '''MARTI PACIF''' legitur, et deus Mars ambulare videtur ramum, scutum pilumque portans.]]
 
'''Mars''' in [[religio Romana|religione Romana]] fuit [[deus]] [[bellum|belli]], [[filius]] [[Iuno]]nis et [[Iuppiter|Iovis]] secundum [[fabula]]m, sed etiam solius Iunonis, quae a Flora genitorem petivit. Ille deus iuventutis et naturae roboris et maris roboris: nam in antiquissimis fabulis Italicis, ille cum Tempestatibus venit et omnia iuventutis illi sacra erant. Apud Italicis uxorem Opim duxit, nam [[Roma]]e regia fanum eius deaeque fuit. Feminae exclusae sunt ex venerando Marte. In Graecia, Mars appellatus est Ares.
 
Nomen Martis [[Linguae Italicae|Italicae]] originis esse videtur.<ref>''Dictionnaire étymologique de la langue latine'' (par A.Ernout et A.Meillet; quatrième édition par J.André), 388. Paris: Klincksieck 1979.</ref> Antea Mavortis habebat nomen, quod certe a stirpe reduplicata q.e. ''Mamart-'' > ''Mamert-'' est, quae extra linguas Italicas non est reperta. Dubium non est, quin Maris, deus [[Etrusci|Etruscus]], originem Italicam habeat. Primo deus Romanus bellator [[fertilitas|fertilitatis]] [[herba]]rumque et defensor [[pecus|pecoris]] [[arvum|arvorumque]] [[terminus|terminorumque]] [[populus|populique]], Mars postea imperium proelii attributus est et cum [[mythologia Graeca|deo Graeco]] [[Ares|Are]] agnitus est. Sed apud Italicos ille fuit pater populorum et deus cultissimus ex omnibus, eo quod omnes populi Italici ab eo geniti sunt: Marsorum nomen a Marte, Hirpinorum nomen a hirpo, [[Sabini|Sabino]] verbo pro lupo, [[Picenum|Picentium]] a [[picus (genus)|pico]], sacro animali dei.