Quantum redactiones paginae "Halucinatio" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 9:
 
== De errore aurium ==
Si quis [[halucinatio auditoria|halucinatione auditoria]] sive ''paracusia'' vexetur, ei eaedem [[cortex cerebri|corticis cerebri]] stimulabuntur partes, quae vero sono audito excitabuntur. Quae cum ita sint, negari non potest eum verum sonum audisse. Apud antiquos halucinationes auditoriae ab aliquo deo emissae esse credebantur, sicut [[vox]] interna a daemonio emissa [[Socrates|Socrati]].<ref>[[Plato|Plt.]] ''[[Apologia Socratis (Plato)|Apol.]]'' 31d; [[Xenophon (scriptor)|Xen.]] ''[[Apologia Socratis (Xenophon)|Apol.]]'' 12. Harris 2013: 296-297.</ref> [[Plutarchus]] de quodam Thamo narrat,<ref>''[[Moralia (Plutarchus)|Mor.]]'' 419b-d [= ''[[De defectu oraculorum]]'' 17]. Harris 2013: 300.</ref> qui navem mercatoriam a Graecia Italiam versus gubernabat. Cum prope [[Paxi|Paxos]] ventum est, ex insula audita est vox Thamum vocans. Primum nihil respondit, nihil iterum vocanti. Tertium autem maiore voce vocator "Ubi contra Palodes perveneris," inquit, "[[Pan (deus)|Pan]]a magnum nuntia mortuum esse!" Mox deinde Thamus, dum contra [[Pelodes|Palodes]] navigat, terram prospiciens vocemque tollens "Pan magnus", inquit, "mortuus est!" E vestigio multorum lamentatio repercussa est. Narratio Plutarchi in animum inducit non solum Thamum sed etiam alios quoque navigantes hanc vocem iubentem audisse.<ref>De hoc loco scripsit Borgeaud 1983.</ref> Sed forsitan Plutarchus audientiam Thami confuderit cum eo, quod Thamus audisse se dixerit et ceteri rumore acceperint, nam ex definitione constat halucinationem unius tantum hominis esse.
 
 
Linea 18:
* Aleman, Andre & Larøi, Frank (2008) ''Hallucinations: The Science of Idiosyncratic Perception.'' American Psychological Association
* Bentall, R. P. & Slade, P. D. (1988) ''Sensory deception: a scientific analysis of hallucination.'' Croom Helm.
* Borgeaud, P. (1983) The Death of the Great Pan: the Problem of Interpretation. ''History of Religions'' 22: 254-283.
* Gnizio, F. P. (1977-1979) Il demone di Socrate e il suo messaggio. ''Annali del Liceo classico G. Garibaldi di Palermo'' 14-16: 291-313.
* Harris, William V. (2013) Greek and Roman hallucinations. ''Mental disorders in the classical world'', 286-306, ed. Harris, William V. Brill.