Quantum redactiones paginae "Statio ferriviaria Haydarpaşa" differant

Content deleted Content added
Linea 21:
===Marmaray===
Quoniam pro traminibus inter Ancyra Constantinopolique et pro Marmaray tramine, quod subter Bosporum litus europeum asiaticumque coniungeat, ferrivias novas deponendas esse decretum est, Haydarpaşa statio anno 2012 partim clusa est - tramina, quorum finis a Constantinopoli longe abest, e stationem non iam exeunt. Anno 2013 etiam tramen ultimum, quod in [[Pendik]], Constantinopolis suburbium, currebat, inhibitum est. Quamquam Haydarpaşam plus quam 30 menses claudituram esse negatum est, usque ad annum 2019 nondum re-aperta est.
 
==Inquisitio archaeologica==
Dum Haydarpaşa statio anno 2018 restituebatur, ruinae ad oppidum [[Constantinopolis mediaevalis|byzantinum]] pertinetes inventae sunt.
Moenia, fons, ex qua aqua per canales adducta se ad diem praesentem effundit, forax et etiam multa sepulcra effossa sunt, in quorum uno [[sceletum]] intactum iacuit.
Praeterea inventi sunt circa 2000 nummi aurei et argentei, quorum nonulli in saeculis 6 et 7 [[Iustinianus I|capite Iustiniani I]] vel [[Constantinus II|Constantini II]] signati sunt.
 
== Bibliographia ==