Quantum redactiones paginae "Cantuaria" differant

Content deleted Content added
Linea 18:
[[Ecclesia Cathedralis Cantuariensis]] in urbe valde dominatur, quae ex saeculo VI iam sedes primatis ecclesiastici Anglici est. Fanum anno 1174 post excidium reconstructum est, cui saeculis sequentibus variae casae additae sunt. In capella sanctae et individuae [[trinitas|Trinitatis]] post altare privilegiatum est scrinium cum ossibus [[thomas Becket|Thomae Becket]] anno 1170 in situ necati. Oratorium rotundum, quod Angli ''Becket's Crown'' nominantur, genere structorio ''Early English'' constructum est. Navi septentrionali affinia sunt ambitus, [[capitulum]], [[baptisterium]], bibliotheca et [[gymnasium]] [[lingua Anglica|Anglice]] ''King's School'' (ludi regii) nominatum; quae schola iam anno 598 condita erat. In vestigiis Romanis inter alia moenia et opera musiva villae cuiusdam Romanae citentur. Cantuaria sedes est Collegii Augustani ad instruendos ecclesiasticos [[ecclesia Anglicana|Anglicanos]] (1848), Almae Matris (1965) et Scholae superioris de artibus (1874). [[UNESCO]] cathedrale delubrum, abbatiam pristinam Augustanam et ecclesiam Sancti Martini anno 1988 patrimonium culturale mundanum sollemniter declaravit.
==Historia==
Antiquitate Romani Cantuarium oppidum erexerant. Saeculo I post Christum natum oppidum a [[romani|Romanis]] occupatum est. Saeculo VI exeunte Ethelbert, rex [[Cantium|Cantii]], Cantuariam caput administratorium esse statuit. Missionarius primus Christianus in [[Anglia]] [[Augustinus Cantuariensis]] fuit qui anno 597 [[Roma]] in Angliam venerat. Abbatiam fundavit et regem Ethelbert baptizavit. Magis magisque oppidum centrum culturale religiosumque factum est. Saeculis inter VIII et XI [[dania|Dani]] impetus sat truces faciebant, qui anno 1011 vel ecclesiam cathedralem destructuri inflammaverunt. Scrinium beatificati [[thomas Becket|Thomae Becket]] a multis peregrinantibus petitum est usque annum 1538, quo rex [[Henricus VIII (rex Angliae)|Henricus VIII]] [[apostata]] rem istam venerabilem detrui iussit. Saeculo XVI profugi [[protestantismus|protestantici]] [[Francia]]e [[flandria|Flandriaeque]] artes textorias in urbem apportarunt. [[secundum bellum secundum mundanum|Bello pancosmico altero]] saeviente aedificia plurima demolita sunt quae postea reconstrui debebant.
 
== Bibliographia ==