Quantum redactiones paginae "Halucinatio" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 7:
== De etymologia ==
''Halucinatio'' est [[nomen substantivum]] a [[verbum (temporale)|verbo]] ''halucinor'' derivatum. Duo problemata huc pertinentia tractanda sunt, scilicet [[etymologia]] et [[orthographia]]. Origo verbi ''halucinari'' unde trahenda sit, parum liquet. Sunt, qui proposuerint nomen q.e. ''hallus'' 'digitus pedis maior' huic verbo subiacere, velut si verbum a primo 'pedem illidere' significasset. Etiam sunt, qui verbum *''ad-lucinor'' 'in nimiam lucem incido' finxerint, unde facile ''allucinor''. Ex huius generis opinionibus etymologicis inde a [[medium aevum|medio aevo]] nata est consuetudo ''-l-'' litteram geminandi (sicut ''(h)allucinor''), quae scriptio apud antiquos non testatum est. Dixit enim [[Aulus Gellius|Gellius]] formas adspiratas (''halucina-'') antiquiores esse formis non adspiratis (''alucina-'').<ref>Gell. ''[[Noctes Atticae]]'' 2.2.3.</ref> Iam apud antiquos ''alucinari'' a verbo [[lingua Graeca antiqua|Graeco]] ἀλύειν 'errabunda mente esse' mutuatum ac ad similitudinem stirpis verbi ''vaticinari'' configuratum esse putabatur.<ref>[[Aulus Gellius|Gel.]] 16.12.3.</ref> Quae etymologia, optima ex iis quae adhuc propositae sunt, usque ad nostram aetatem manet.<ref>Walde & Hofmann I 33.</ref>
 
== De errore aurium ==
Si quis [[halucinatio auditoria|halucinatione auditoria]] sive ''paracusia'' vexetur, ei eaedem [[cortex cerebri|corticis cerebri]] stimulabuntur partes, quae vero sono audito excitabuntur. Quae cum ita sint, negari non potest eum verum sonum audisse. Apud antiquos halucinationes auditoriae ab aliquo deo emissae esse credebantur, sicut [[vox]] interna a daemonio emissa [[Socrates|Socrati]].<ref>[[Plato|Plt.]] ''[[Apologia Socratis (Plato)|Apol.]]'' 31d; [[Xenophon (scriptor)|Xen.]] ''[[Apologia Socratis (Xenophon)|Apol.]]'' 12. Harris 2013: 296-297.</ref>
 
 
== Notae ==