Quantum redactiones paginae "Corfinium" differant

Content deleted Content added
Linea 53:
 
== Historia ==
Antiquitus Corfinium [[Paeligni|Paelignorum]] caput erat. [[Bellum Marsicum|Bello Marsico]] (90-87 a.C.n.), velut commune omnium populorum Italiae a Romanis secedentium oppidum, nomen in Italiam vel Italicam mutavit, quod nomen sive Latine sive Osce (''Viteliù'') in [[Denarius|denariis]] a confoederatis populis ibi percussis legitur. Postquam rebelles quamvis victi civitatem Romanam impetravere rursus Corfinium fuit<ref>{{Strabo}} V.4.2.</ref>. Hoc in oppido anno [[49 a.C.n.]] [[Lucius Domitius Ahenobarbus (consul 54 a.C.n.)|Lucius Domitius]], successor ad [[Provincia Romana|provinciam]] [[Gallia|Galliam]] designatus, [[Gaius Iulius Caesar|Gaio Iulio Caesari]] Romam petenti frustra resistere constituit atque a [[Pompeius|Pompeio]] et militibus desertus se dedere coactus est<ref>[[Gaius Iulius Caesar|Caesar]], libro primo ''de Bello civili'' 15-21</ref>.
 
== Ecclesia Catholica Romana ==