Quantum redactiones paginae "Tibur" differant

Content deleted Content added
Linea 81:
A [[Saeculum 9|saeculo IX]] Tibur erat oppidum sui iuris, ubi [[consul]]es electi regnabant. Anno [[1001]] [[Otto III]] imperator oppidum expugnavit, quod exinde [[papa]] regnabat. Annis [[1140]] et [[1141]] [[bellum Tiburtinum]] inter Romam et Tibur gestum est. Tiburtini victi coacti sunt, ut papam [[Innocentius II|Innocentium II]] dominum suum agnoscerent.
 
[[Saeculum 13|Saeculo XIII]] Tiburtini imprimis [[pars Gibellina|partem Gibellinam]] sequebantur. [[Saeculum 14|Saeculo quarto decimo]], in [[magnum schisma occidentale|magno schismate occidentaleoccidental]] Tiburtini sicut aliialiae regiones Italiae [[septentrio]]nalis partibus papae [[Urbanus VI|Urbani VI]] favebant contra [[papae Avenionenses|antipapam Avenionensem]] [[Clemens VII (antipapa)|Clementem VII]].
 
[[Saeculum 15|Saeculo XV]] incipiente primum [[Ladislaus I rex Neapolitanus]], deinde [[miles conducticius]] [[Braccius Montonus]], qui [[status Pontificius|statum pontificium]] capere conabantur, ante oppidum repulsi sunt. Anno [[1447]] [[Alphonsus V (rex Aragoniae)|Alphonsus V rex Aragoniae]] ibi per annum habitabat.<ref name="TCI">{{ling|Italiane}} ''Italia da scoprire - Viaggio nei centri minori'', [[Consociatio Periegetica Italica]], éditions Touring, [[Mediolanum|Mediolani]], 1996, pp. 315-319.</ref>