Quantum redactiones paginae "Tibur" differant

Content deleted Content added
Linea 76:
[[Saeculum 1 a.C.n.|Saeculo I a.C.n.]] Tibur per [[Lex Iulia|legem Iuliam]] municipium factum est.
 
Anno [[338 a.C.n.]] Romani civitatem ceperunt. Exinde civitas est foederata nascentis [[imperium Romanum|imperii Romani]] capitis. Anno [[286 a.C.n.]] [[Marcus Valerius Maximus Potitus]] [[consul]] Romam et Tibur via consulari, quae appellatur [[via Tiburtina|Tiburtina]] connexit. Primo saeculo a.C.n. civitas [[Hercules|Herculis]] templo nota erat et quia Tiburtinum lapidem producebat<ref>{{Strabo}} V.3.11</ref> e quo [[Augustus (imperator)|Augustus imperator]] Urbem e latericia marmoream fecit. Postea [[Hadrianus (imperator)|imperator Hadrianus]] praeclaram [[Villa Hadriana|villam]] ibi ab anno [[118]] usque ad annum [[134]] aedificavit, cuius ruinae nunc viatores antiquitatis curiosos huc adliciunt. Hadriano autem mortuo villa dilabatur. Nonnullorum historicorum sententia imperator [[Aurelianus]] [[Zenobia]]m, postquam imperii orientalis usurpatricem devicerit, anno [[273]] ad Tibur in exilium misit.
 
Anno [[547]] in [[bellum Gothicum|bello Gothico]] [[Belisarius]] oppidum munivit, sed postea milites [[Totila]]e urbem destruxerunt. Bello finito Tibur factum est [[ducatus]] [[imperium Byzantinum|Byzantinus]]. Postea pars factum est [[Patrimonium Petri|patrimonii Petri]]. Postquam [[Carolus Magnus]] Italiam expugnavit, comes pro imperatore Tibur regnavit.