Quantum redactiones paginae "Scepticismus" differant

Content deleted Content added
m de numenis → de numenibus + viedor→videor (10K)
m numena→numina typo + "numinalis" in L&S non invenitur &c.
Linea 84:
Nisi praecesserit experientia externa, non eveniet experientia interna. Qua praecedentia epistemologica refutari videtur haec opinio idealistica, ea quae de rebus externis cognoverimus ex ratiocinatione concepta esse. Quae opinio idealistica falsa est, quippe quae principia generalia experiendi violet.
 
Kantius et idealismum et realismum brutum recusavit; realismum brutum dicimus qui externarum rerum cognitionem nostram docet ad structuram harum rerum adcommodari. Quae diiudicatio, interdum cum [[discrimen Copernicanum|discrimine Copernicano]] conlata, philosophiam novae aetatis penitus pervasit. Ut enim supra dictum est, res externas ex rebus internis concludere incertum est; sin autem putemus cognitionem rerum ad earundem structuram adcommodari oportere, numquam, quomodo mundum externum cognoscere possimus, explanare queamus. Itaque cedendum est huic opinioni insigni: necesse est, ut res ad sensuum et intellegentiae nostrae structuram adcommodentur. In idealismo refutando igitur explanandum est, quomodo cognitio rerum externarum immediata obtineri possit. Res spatiotemporales Kantius in intellegentia hominis et facultate sensuum posuit. Tempus enim et spatium re vera formas intellegentiae sensusque esse arbitratus res spatiotemporales ''Erscheinungen'' vel ''[[phaenomenon|phaenomena]]'' appellavit.<ref>Kantius 1796: 136, 202-203 et passim. Pro ''Erscheinungen'' translator ''Criticae'' Fridericus Gottlob Born ''visa'' posuit.</ref> Res autem per se (''an sich'') extra animi facultates exstantes Kantius ''[[numenon|numena]]'' vocavit;<ref>Fridericus Gottlieb Born ''noumenon'' scripsit, nos autem ''numenon'', nam [[Tertullianus]] (''[[Adversus Valentinianos|Adv. Valent.]]'' 7; 9) et [[Martianus Capella]] (''[[De nuptiis philologiae et Mercurii|Nupt.]]'' 2.126) verbum[[vocabulum]] Graecum νοῦς '[[mens]], [[cogitatio]]' non ''nous'' sed ''nus'' scripserunt.</ref> et universum numinalenuminum sive mundum liberum absolutumque a sensuum experientia et intellegentia 'rem per se' dixit.<ref>Kantius 1796: 206.</ref> De phaenomenis, quippe quae in mente posita sint, statim conscii sumus; de numenibusnuminibus autem, quippe quae separata a mente sint, [[nihil]] scire possumus.
 
Phaenomena et numenanumina varie intellegi possunt. Kantius phaenomena docuit repraesentationes in mente natas esse, quae statim cognosci possint, cum autem numenanumina ad veritatem extra mentem exstantem pertineant, quae quodammodo, quales repraesentationes in mente nascantur, determinet. At recentius quidam in hanc opinionem adducti sunt, ut phaenomena et numenanumina partes essent unius et eiusdem mundi. Nam phaenomenon est res externa utpote quam percipere et cognoscere possimus, sed numenon est res externa talis qualis per se ipsa est, a cognitione nostra separata.<ref>Van Cleve 1992: 306-307.</ref> Kantius, quamquam idealismum scepticum reiecit, nihilo minus putabat idealismum quendam accipiendum esse. Qui '''idealismus transcendentalis''' possibilitatem cognitionis explanat ac '''realismum empiricum''' permittit. Qua in doctrina transcendentali res in spatio et tempore obiectae (hoc igitur sensu: externae) statim cognoscuntur. Cum enim spatium et tempus formae cognoscendi sint, mens et intellegendi facultas res in spatio et tempore visas partim construit. De mundo phaenomenali, quippe quae a nobis ipsis efficiatur, statim conscii esse possumus. Kantius scepticismum duobus pertractavit modis, quorum unus argumentum transcendentale est, altera autem ratio in reiectione realismi transcendentalis consistit. Quae rationes, quas Kantius ipse inter se conexas esse putavit, a nonnullis commentatoribus ut distinctae habentur.<ref>Confer Strawson 1966: 15-16.</ref>
 
Argumentis transcendentalibus pertractantur condiciones quibus [[experientia]] [[cognitio]] [[lingua]] et cetera fieri possunt. Huiusmodi argumenta ad scepticismum refutandum adplicata ab aliqua proficiscitur sumptione, quae etiam sceticoaccipi posse videatur. Deinde demonstratur veritas huiusmodi sumptionis posita esse in necessaria aliqua condicione quae cum aliqua thesi a sceptico exhibita discrepet. Quod igitur argumentum significere videtur scepticismum vi et sensu carere.<ref>Walker 1989: 58.</ref> Exemplo est scepticismus Cartesianus, qui docet mentis condiciones statim certoque cognosci posse, sed negat mundum externum cognosci posse. Dixit autem Kantius cognitionem internam fieri non posse nisi experientiam vel mundi cognitionem habeamus. Itaque scepticismus Cartesianus, cum hoc neget, se ipsum refutare videtur. Sed fieri potest, ut argumenta transcendentalia inefficacia sint contra scepticismum.<ref>Stroud 1968; Strawson 1985.</ref> Realismus enim transcendentalis docet non solum tempus spatiumque sed etiam res in tempore spatioque a sensu intellectuque nostro separata exstare; quas res per se exstantes nihilo minus statim cognosci posse. Hic autem intellegi non potest, quomodo hae res quae igitur extra nos sunt sensu transcendentali, statim cognoscere possimus. Nam si nihil nisi repraesentationes sint, exsistentia rerum externaum in dubio relinquatur, nam fieri potest, ut ex sensuum ludificatione exsistant. Cum igitur realismus transcendentalis ad scepticismum ducere videretur, Kantius ad idealismum transcendentalem confugit. Quo ultimo refugio scepticismum evitare conatus est.