Quantum redactiones paginae "Statio ferriviaria Haydarpaşa" differant

Summarium vacuum
m
[[File:Haydarpasa_1470090_Nevit.JPG|thumb|Haydarpaşa statione ferriviaria]]
 
'''Haydarpaşa''' ([[Turcice]]: ''Haydarpaşa garı'') est statio ferriviaria terminalis in [[Constantinopolis|Constantinopoli]], cuius ferriviae ad Asiam duxerunt. ''Ayrılık ceşmesi'' statione per [[Marmaray]] tramina anno 2013 aperta Haydarpaşa statio per omnia tramina clusa et ferriviae sublatae sunt. Statio terminalis iacet in [[Bosporus|Bospori]] litore asiatico, iuncta est ad Haydarpaşa portum, ut homines, vectores mercesque navibus in Europam aut traminis in Asiam transportari possent.
 
[[File:Haydarpaşa Terminal and Seraglio Point at the back, İstanbul.JPG|thumb|Haydarpaşa in litore asiatico sita est, litus europaeum trans Bosporum in remotis conspicitur.]]
 
Statione clusa controversia gravis exstitit, ad quem finem Haydarpaşa dehinc utatur. Ut [[emporium|aedificium mercatorium]], [[deversorium]] aut museum fiat, perdiu disputatus est. Populus vendendo stationis resistit. Interim tramina laesa Haydarpaşa statione depostita sunt. Anno 2018 omnia talia ad stationem pertinentia consilia dimissa sunt, autumno 2019 Haydarpaşa stationem ad tramina reaperturam esse constitutum est.
10 414

recensiones