Quantum redactiones paginae "Transfiguratio" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens 'thumb|Transfiguratio Domini (Gerardi David pictura) '''Transfiguratio Domini''' (Graece Μεταμό...'
Tag: 2017 source edit
(eadem)

Emendatio ex 16:07, 13 Februarii 2019

Transfiguratio Domini (Graece Μεταμόρφωσις τοῦ Κυρίου) in monte Thabor facta, in Evangeliis synopticis[1] descripta est.

Transfiguratio Domini (Gerardi David pictura)
secundum Matthaeum secundum Marcum secundum Lucam
et post dies sex adsumpsit Iesus Petrum et Iacobum et

Iohannem fratrem eius
et ducit illos in montem excelsum seorsum
et transfiguratus est ante eos et resplenduit facies eius sicut sol
vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix
et ecce apparuit illis Moses et Helias cum eo loquentes
respondens autem Petrus dixit ad Iesum
Domine bonum est nos hic esse
si vis faciamus hic tria tabernacula
tibi unum et Mosi unum et Heliae unum
adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos
et ecce vox de nube dicens
hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene conplacuit ipsum audite
et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde || et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem
et ducit illos in montem excelsum seorsum solos
et transfiguratus est coram ipsis
et vestimenta eius facta sunt splendentia
candida nimis velut nix
qualia fullo super terram non potest candida facere
et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum Iesu
et respondens Petrus ait Iesu
rabbi bonum est hic nos esse
et faciamus tria tabernacula
tibi unum et Mosi unum et Heliae unum
non enim sciebat quid diceret
erant enim timore exterriti
et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens
hic est Filius meus carissimus audite illum
et statim circumspicientes
neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum
et descendentibus illis de monte
praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent
nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit || factum est autem post haec verba fere dies octo
et adsumpsit Petrum et Iohannem et Iacobum
et ascendit in montem ut oraret
et factum est dum oraret species vultus eius altera
et vestitus eius albus refulgens
et ecce duo viri loquebantur cum illo
erant autem Moses et Helias visi in maiestate
et dicebant excessum eius quem conpleturus erat in Hierusalem
Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno
et evigilantes viderunt maiestatem eius
et duos viros qui stabant cum illo
et factum est cum discederent ab illo
ait Petrus ad Iesum
praeceptor bonum est nos hic esse
et faciamus tria tabernacula
unum tibi et unum Mosi et unum Heliae
nesciens quid diceret
haec autem illo loquente facta est nubes et obumbravit eos
et timuerunt intrantibus illis in nubem
et vox facta est de nube dicens
hic est Filius meus electus ipsum audite
et dum fieret vox inventus est Iesus solus

Memoria Transfigurationis ab Ecclesia Catholica die 6 Augusti calendario Gregoriano, ab Ecclesia Orthodoxa die 6 Augusti Calendario Iuliano (i.e. 19 Augusti Gregoriano) colitur.

In Russia festum Transfigurationis Salvatorem malorum[2] nominari solebat; hoc die mala nuper collecta in ecclesiam collata et benedicta sunt.

Notae

  1. Mth. 17:1–6, Mc. 9:1–8, Lc. 9:28–36.
  2. Яблочнны спас.