Quantum redactiones paginae "Quintus Servilius Caepio (consul 106 a.C.n.)" differant

Content deleted Content added
Linea 5:
 
== Cursus honorum ==
Servilius Caepio annis [[129 a.C.n.|129]] - [[126 a.C.n.]] legatus proconsulis [[Asia (provincia Romana)|Asiae]] fuit et anno [[109 a.C.n.|109]] [[praetor]] in [[Hispania ulterior|Hispania Ulteriore]] Lusitanos vicit et turrem instar [[Pharus Alexandrinus|Phari Alexandrini]] viam navigantibus ostendentem inter [[Baetis]] fluminis duo ostia erexit<ref>[[Strabo]] III.1.9</ref>. [[Roma]]e de eis triumphavit. Anno [[106 a.C.n.|106]] una cum [[Gaius Atilius Serranus|Gaio Atilio Serrano]] consul electus leges [[Gaius Sempronius Gracchus|Gaii Sempronii Gracchi]] sustulit, quibus iudicia a senatoribus ad equites translata erant, atque nunc iudicia inter ambos ordines divisit<ref>[[Titus Livius]], ''Periochae'' LXVI</ref> vel omnino senatoribus reddidit<ref>[[Marcus Tullius Cicero]], ''de oratore'' II 199-200; ''Brutus'' 161; 156</ref>. Anno [[105 a.C.n.]] proconsul [[Gallia Narbonensis|Galliae Narbonensis]] [[Tolosa]]m urbem diripuit. "''Aurum Tolosanum''", quod nonnulli auctores a [[Posidonius Apameus|Posidonio]] reprehensi idem fuisse temere adfirmabant atque illud quod Celtae anno [[271 a.C.n.]] ceperant<ref>[[Strabo]] IV.1.13. In primis Timagenes qui ex sacrilegio velut maledictionem ortam esse demontrare volebat atque ideo duas quoque filias Caepionis iam mortui prostitutas esse addebat.</ref>, cum templum Apollinis [[Delphi|Delphorum]] diriperent, in itinere ad urbem [[Massilia]]m evanuit. Servilius una cum consule eius anni [[Gnaeus Mallius Maximus|Gnaei Mallii Maximi]] contra [[Cimbri|Cimbros]] pugnare debuit. Quem autem Servilius, ut hominem novum, contempsit et milites suos in cladem apud [[Arausio]]nem acceptem duxit. Itaque ei et imperium et [[Senatus Romanus|senatoria dignitas]] dempti sunt<ref>Marcus Tullius Cicero, ''pro Balbo'' 28</ref>. Anno [[104 a.C.n.]] propter ''Aurum Tolosanum'' raptum accusatus est atque in exilium [[Smyrna]]m fugit, ubi et mortuus est<ref>[[Strabo]] IV.1.13.</ref>.
 
== Bibliographia ==