Quantum redactiones paginae "Crystallina Georgieva" differant

m
Summarium vacuum
mNo edit summary
mNo edit summary
{{Capsa hominis Vicidata}}
'''Crystallina Ioannis filia Georgieva-Kinova''', litteris Cyrillicis Кристалина Иванова Георгиева-Кинова ([[Serdica]]e natus die [[13 Augusti]] [[1953]]) est politica et argentaria [[Bulgaria]]e..
 
Alumna est atque recentius professor [[Universitas Oeconomiae Nationalis et Mundanae Serdicensis|universitatis Oeconomiae Nationalis et Mundanae]] in urbe nativa. Insuper [[schola Scientiarum Oeconomicarum et Politicarum Londiniensis|scholam scientiarum oeconomicarum Londiniensem]] [[institutum Technologiae Massachusettense|institutumque technologiae Massachusettense]] frequentavit. In [[Argentaria mundana]] ab anno [[1993]] operam dedit. Commissa Europaea a cooperatione internationali a die [[9 Februarii]] [[2010]], praeside [[Ioannes Manuel Barroso|Ioanne Manuele Barroso]] deinde commissa a copia pecuniaria et humana a die [[1 Novembris]] [[2014]] ad [[31 Decembris]] [[2016]] meruit, praeside [[Ioannes Claudius Iuncker|Ioanne Claudio Iuncker]]. Inde ad Argentariam mundanam redita munus magistratus exsecutivi principalis suscepit iuxta praesidem [[Iacobus Yong Kim|Iacobum Kim]], quo ab officio suo se abdicante illa ipsa praeses ad interim a die [[1 Februarii]] [[2019]] meret.