Quantum redactiones paginae "Districtus autonomus Iamalo-Neneticus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 5:
Die [[10 Decembris]] [[1930]] ut districtus nationalis formatus, secundum [[Iamal]]em paeninsulam et gentem loci indigenam Neneticam nominatus est.
 
Cum [[districtus autonomus Neneticus|districtu automonoautonomo Nenetico]] [[regio Archangelopolitana|regionis Archangelopolitanae]] in septentrio-occidente, [[Komi (res publica)|re publica Komi]] in occidente, [[districtus automonusautonomus Chanty-Mansiensis|districtu autonomo Chanty-Mansiensi]] – [[Iugra]] regionis Tumenensis in meridie atque [[territorium Crasnoiarense|territorio Crasnoiarensi]] in oriente conterminus, a [[mare Karense|mare Karensi]] in septentrione alluetur, aream 769 250 km² (e quibus plus quam dimidium sunt ad septentrionem [[Circulus Arcticus|Circuli Arctici]]) et 542 milia incolarum (anno [[2019]], ut plurimum gentis [[Russi|Russorum]]) habet.
 
Deposita magna [[gasium naturale|gasii naturalis]] (quantitate prima in Russia) et [[petroleum|petrolei]] (quantitate secunda in Russia) hoc in districtu sunt, quorum extractio nunc est basis [[oeconomia]]e eius. Pars oeconomiae hac in terra antiquitus tradita et pro populo indigeno gravissima est res pecuaria a [[tarandus|tarandis]] pendens.