Quantum redactiones paginae "Hispania Tarraconensis" differant

Content deleted Content added
No edit summary
 
Linea 8:
Haud procul a [[Cervaria]], rupes invenitur quae in altos [[Pyrenaei|Pyrenaeos]] extrudit, unde [[Ticis]] flumen ad [[Rhoda]]m, [[Clodianum]] ad [[Emporiae|Emporias]] fluunt. Eminentia cautium montis Iovis, quae inter angustias ut gradus subinde consurgunt, ''Scalas Hannibalis'' appellant. Inde ad [[Tarraco]]nem parva oppida et flumina solum inveniuntur: Tarraco est [[urbs]] in his oris maritimarum opulentissima.<!--?--> [[Iberus]] flumen [[Dertosa]]m adtingit. Inde pelagus in terras se insinuat, et mox finditur promunturio, quod ''Ferrariam'' vocant, in duos sinus. Prior ''[[Sucro]]nensis'' dicitur, maiorque ac satis magno ore pelagus accipiens, et quo magis penetratur angustior. Non magna flumina excipit: Sorobis et Turia et Sucro. Reliquae notissimarum urbium sunt [[Valentia]] et [[Saguntum]]. Praeter ulteriorem sinum [[Carthago Nova]] iacet.
== De praeside Romano ==
Ab Augusti temporibus praeses provinciae ab ipso principe designabatur inter viros [[Consularis|consulares]] et ''legatus Augusti pro praetore'' dicebatur. A tribus legatis adiuvabatur qui legionibus praeerant (primo saeculo ineunte tribus [[Legio Romana|legionibus]] instructa erat haec provincia). Procuratores Augusti quoque in provincia versabantur qui bona principis curabant et stipendium exercitui pendebant. Nam fisci reditibus praeerant. Ipse legatus aut Tarracone aut Cathagine Nova hiemabat et ius dicebat. Aestate provinciam suam circumibat<ref>[[Strabo]] III.4.20.</ref>.
 
== Notae ==
<references />