Quantum redactiones paginae "Baetica" differant

No change in size ,  2 years ago
Summarium vacuum
[[Fasciculus:Baetica (Imperium Romanum).png|thumb|Baetica provincia anno [[133 a.C.n.]]]]
'''Baetica''', vel '''Hispania Baetica''' fuit provincia romana Hispaniae, ab [[Augustus|Augusto]] anno [[19 a.C.n.]] creata cum [[Hispania ulterior|Hispaniam Ulteriorem]] in Baeticam et [[Lusitania (provincia Romana)|Lusitaniam]] divisit. In dicione [[Senatus Romanus|senatus]] erat qui virum [[Praetor|praetorium]] ad eam administrandam designabat et [[Quaestor|quaestorem]] et legatum secum habentem<ref>[[Strabo]] III.4.1920.</ref>. Divisa est in quatuor conventus iuridicos apud [[Hispalis|Hispalim]], [[Corduba]]m, [[Gades]] et [[Astigi|Astigim]]. Corduba caput totius provincae fuit.
== Historia ==
Longo tempore ex Punicis emporiis, sicut [[Gades|Gadibus]] pendebat, et opulentissima regio fuit. Naves enim quae iter ad Britanniam et aeriferas Insulas faciebant, per [[Columnae Herculis|Herculis Columnas]] et per portus Baeticae transibant. [[Secundum bellum Punicum|Secundo bello punico]] Baeticam invaserunt Romani et occupaverunt. Rebellantes [[Turdetani]] anno [[195 a.C.n.]] postremo subacti sunt<ref>[[Titus Livius]], ''[[Ab urbe condita libri|Ab Urbe condita]]'' XXXIV.17-19</ref>, [[Marcus Porcius Cato Censor|Marco Catone]] [[Consul|consule]] in Hispaniam misso. Primo Baetica pars Hispaniae ulterioris usque ad annum 19 a.C.n. fuit.