Quantum redactiones paginae "Quintus Sertorius" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
{{vicificanda}}'''Quintus Sertorius''' ([[Nursia]]e anno [[123 a.C.n.]] natus, [[Osca]]e anno [[72 a.C.n.]] mortuus<ref>[[Strabo]] III.4.10.</ref>) prima stipendia [[Bellum Cimbrium|bello Cimbrico]] fecit, in quo honos ei virtutis causa habitus est. In prima adversus [[Cimbri|Cimbros]] pugna licet vulneratus, et equo amisso, Rhodanum flumen rapidissimum nando traiecit, lorica et scuto retentis. Egregia etiam fuit eius opera bello sociali: dum enim nullum periculum refugit, alter ei oculus effossus est; idque ille non dehonestamentum ori, sed ornamentum merito arbitrabatur: dicebat enim cetera bellicae fortitudinis insignia, ut armillas, coronasve, nec semper nec ubique gestari; se vero, quotiescumque in publicum prodiret, suae virtutis pignus, vulnus scilicet ob rempublicam acceptum in ipsa fronte ostentare, nec quemquam sibi occurrere, qui non esset laudum suarum admirator.
 
Postquam [[Sulla]] ex [[Bellum Mithridaticum|bello Mithridatico]] in [[Italia]]m reversus, coepit dominari, Sertorius qui partium Marianarum fuerat, in [[Hispania]]m se contulit. Ibi virtutis admiratione et imperandi moderatione Hispanorum simul ac Romanorum, qui in eis locis consederant, animos sibi conciliavit, magnoque exercitu collecto, quos adversus eum Sylla miserat duces profligavit. Missus deinde a Sulla Metellus a Sertorio fusus quoque ac fugatus est. Pompeium etiam, qui in Hispaniam venerat ut Metello opem ferret, levibus proeliis lacessivit Sertorius. Is enim non minus cautus quam acer imperator universae dimicationis discrimen vitabat, quod imparem se universo Romanorum exercitui sentiret; interim vero hostem crebris damnis fatigabat.