Quantum redactiones paginae "Norilium" differant

Content deleted Content added
m ~
Tag: 2017 source edit
Linea 47:
 
==Historia ==
A flumine Norilka et a montibus Norilensibus nomen habet. Flumen autem et montes sic appellabantur, cum saeculo XVII [[venatio|venatores]] et [[explorator]]es Russi e [[Mangasea]], quae tum florebat, in regione [[Taimyr|Taimyrensi]] frequentabant, atque in his montibus [[cuprum]] effodiebant. Fine saeculi XVII Mangaseae regio a Russis relicta est. Anno 1921 expeditio {{Creanda|ru|Урванцев, Николай Николаевич|[[Nicolaus Urvantsev|Nicolai Urvantsev}}]], quae [[carbo]]nem fossilem et multa [[metallum|metalla]] invenit, loco Norilii casam ligneam construxit, quae adhuc servatur. Anno 1935 fabrica [[metalleutice]]s aedificata est. [[Niccolum]] hodie est fodinarum et fabricarum Norilii productum gravissimum. Anno 1951 alio loco urbs est translata et renovata. Omnia illis annis a captivis [[Gulagia]]e aedificabantur, qui anno 1953 rebellionem in historia Gulagiae maximam faciunt. Eodem anno Norilium in numerum urbium inclusus est. Anno 1966 nova magna vena niccoli (''Oktiabr'skoe'') inventa est et nova fabrica constructa.
 
==Ferrivia Norilensis==