Quantum redactiones paginae "Persepolis (pellicula)" differant

Summarium vacuum
m (Esterni→externi)
'''''Persepolis''''' ([[Francogallice]] ''Persepolis'', [[Persice]] پرسپولیس ) est [[pellicula]] Francogallica quae non e [[photogramma]]tis sed e picturis constat. Agitur de puella Persica quomodo vixit et ante et post [[revolutio]]nem [[Irania]]nam. Haec puella est Marjana Satrapi quae pelliculam et narrationem composuit et ita de sua vita ipsa narrat. Pellicula fortiter a re publica Iraniana exprobrata est. Duo [[Praemia Academiae]] petivit. In sua oratione in praemii adsignatione [[Canua]]e, Marjana Satrapi dixit: "Quamquam haec pellicula universalis est, praemium omnibus Iranicis tribuo."<ref>http://www.televisionando.it/articolo/festival-di-cannes-2007-tutti-i-vincitori/621/</ref>
 
=== Trama ===
Anno 1978, Marjana Satrapi, Ebis et Tajis filia, est parva et vegeta puella. Quae puella quam multae est, sed vult Galaxiae extrema magna prophetissa esse; saepe cum [[Deus|Deo]] loquitur, sed [[Marxismus|Marxismum]] [[Communismus|Communismum]]que miratur,a patruo Anush pertractata. Revolutio tamen, atque digressus islamicus, vitam familiamque suam perturbabit. Nam mulieres coactae sunt caput velari, Anush animadversus est, et Iracum arma tulit contra Iraniam. In 1984 parentes Marjanam vivendum miserunt in Austriam, in qua multos casus ei accidit, et vitam periclitatur.
 
=== Rei Publicae Iranianae Responsio ===
Farabi fundatio, [[Irania|Rei Publicae Iranianae]] societas, misit domui francogallici legati [[Teheranum|Teherani]] epistulam dicentem: "Pellicula male ostendit effectus gloriosae revolutionis[[Religio Islamica| islamicae]]."<ref>http://usatoday30.usatoday.com/life/movies/2007-05-20-2189110402_x.htm</ref>
 
=== Notae ===
<references/>
 
=== Nexus externi ===
 
* [http://www.sonyclassics.com/persepolis/ Situs proprius] {{Ling|Anglice}}
 
35

recensiones