Quantum redactiones paginae "Hesiodus" differant

852 octeti additi ,  1 year ago
Summarium vacuum
Tag: 2017 source edit
[[File:Hesiodi Ascraei quaecumque exstant.tif|thumb|''Hesiodi Ascraei quaecumque exstant,'' 1701]]
'''Hesiodus''' ([[floruit]] [[saeculum|saeculo]] [[saeculum 8 a.C.n.|8]] vel [[saeculum 7 a.C.n.|7 a.C.n.]]) fuit [[poeta]] [[epos|epicus]] [[Lingua Graeca|Graecus]] qui [[poesis didactica|carmina didactica]] composuit. ''[[Theogonia]]'' de generatione [[mythologia Graeca|deorum Graecorum]] [[tellus|orbisque terrarum]], ''[[Opera et Dies]]'' de pietate et optimo modo [[agricultura|agri colendi]], ''[[Mulierum Catalogus]]'' de [[genealogia]] [[heros|heroica]] loquitur.
 
==Vita==
 
[[Cyme (Aeolis)|Cymae]] natus est, sed pater eius in {{Creanda|el|Άσκρα|Ascra|Ascram}} Boeotiae, sub [[Helicon]]e sitam, migravit. Agricola ibi fuit, sicut et Hesiodus, ut ipse in ''Operibus'' (633—640) ait. Persae fratri in eadem carmine praecepta dat. In Helicone Hesiodi puero pastori [[Camenae|Musae]] apparuerint et canere docuerunt, ut ait in ''Theogonia'' (22—34). [[Chalcis|Chalcidem]], ut dicit in ''Operibus'' (654—655) in certamen poeticam venit et vicit. Adeversarius eius [[Homerus]] ipse fuit, ut [[Certamen Homeri et Hesiodi|fabula de hoc certamine]] tempore seriore composita narrat. Mortuus est Ascrae, vel in [[Naupactus|Naupacto]]. Ascra a [[Thespiae|Thespiensibus]] deleta incolae [[Orchomenus|Orchomenum]] abierunt et ossa Hesiodi ibi auferunt, ut [[Aristoteles]] in tractatu de civitate Orchomenia aiebat.
 
== Bibliographia ==
12 802

recensiones